Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/195

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DE RÉBUS ANGLICIS LIBRO II.


An. H60.

Matt. V.

Cap. 14.

An. 1162.

A tanto graviùs, quanto liberiùs demoliuntur. Cùm autem adversùs eos igne Dei fidelium zelus succenditur in suis foveis delitescunt minusque sunt noxii sed tamen occultum spargendo virus nocere non desintmt, homines rusticani et idiotse, atque ideo ad rationem hebetes ; peste vero illâ semel haustâ ita imbuti, ut ad omnem rigeant disciplinam unde rarissime contingit eorum aliquem, cùm e suis latebris proditi extrahuntur, ad pietatem converti. Sanè ab hac et ab aliis pestibus hasreticis immunis semper exstitit Anglia, cum in aliis mundi partibus tot pullulaverint hsereses. Erant autem tam viri quàm fœminae paulo ampliùs quàm triginta, qui dissimulato errore, quasi pacificè hue ingressi sunt propagandae pestis gratiâ, duce quodam Gerardo, in quem omnes tanquam praeceptorem ac principem respiciebant nam solus erat aliquantulùm literatus, caeteri vero sine literis et idiotae, homines planè impoliti et rustici, B nationis et linguae Teutonicae. Aliquandiu in Anglia morantes, unam tantùm mulierculam venenatis circumventam susnrris et quibusdam, ut dicitur, fascinatam prsestigiis suo coetui aggregaverunt. Non enim diu latere potuerunt ; sed quibusdam curiosè indagantibus, quod peregrinae essent sectae deprehensi, tentique sunt in custodia publica. Rex vero nolens eos indiscussos vel dimittere vel plmire, episcopale prsecepit Oxoniae Concilium congregari ubi dum solemniter de religione convenirentur eo qui literatus videbatur, suscipiente causam omnium et loquente pro omnibus, Christianos se esse et doctrinam Apostolicam venerari responderunt. Interrogati per ordinem de sacrœ fidei articulis, de substantia quidem superni Medici recta, de ejus vero remediis quibus humanae infirmitati mederi dignatur, id est, divinis sacramentis perversa dixerunt, sacrum Baptisma, Eucharistiam, Conjugium detestantes atque unitati catholiese quam C haec divina imbuunt subsidia, ausu nefario derogantes. Cùmque sumptis de Scriptura divinis urgerentur testimoniis, se quidem ut instituti erant credere, de fide vero sua disputare nolle, responderunt. Moniti ut pœnitentiam agerent et corpori Ecclesiae unirentur, omnem consilii salubritatem spreverunt, minas quoque piè praetentas, ut vel metu resipiscerent, deriserunt, verbo illo Dominico abutentes Beati qui persecutionern patiuntur pr opter justitiam, quoniam ipsoiimi est regnum cœlorum. Tune Episcopi, ne virus hsereticum latiùs serperet prseeaventes, eosdem publiée pronuntiatos hœreticos corporali disciplinae subdendos catholico Principi tradiderunt qui prsecepit hsereticae infamiae characterem frontibus eorum mûri et spectante populo virgis coercitos urbe expelli districtè prohibens ne quis eos vel hospitio recipere vel aliquo solatio confovere praesumeret. Dicta sententiâ ad pœnam justissimam ducebantur gaudentes, non D lentis passibus praeeunte magistro eorum et cantante. Beati eritis cùm vos oclerint homines ; in tantùm deceptis a se mentibus seductorius abutebatur spiritus. Illa quidem muliercula quam in Anglia seduxerant, metu supplicii discedens ab eis, errorem confessa reconciliationem meruit. Porro detestandum illud collegium, cauteriatis frontibus, justae severitati subjacuit, eo qui primatum gerebat in eis, ob insigne magisterii inustionis geminas id est in fronte et circa mentum, dedecus sustinente ; scissisque cingulo tenus vestibus publicè caesi, et flagris resonantibus urbe ejecti, algoris intolerantiâ (hyems quippe erat) nemine vel exiguum misericordise impendente, misère interierunt. Hujus severitatis pius rigor non solùm peste illâ quae jam irrepserat, Angliae regnum purgavit verùm etiam ne ulteriùs irreperet, incusso hsereticis terrore, prœcavit. Eodem tempore, Romanus Pontifex Alexander de Apulia liquido itinere E venit in Gallias (a). Gùm enim illi, ut superiùs dictum est, prseter terras Alemannicae subditas potestati, totus in iis quas Dei sunt orbis pareret Latinus ; vias tamen obsidentibus Octaviani satellitibus et ’vel eum adeuntes vel ab eo redeuntes, si qui forte inciderent, rebus omnibus spoliatos, carcerali quoque custodiaî mancipantibus ; rarissimus ad illum poterat esse accessus. Unde nec ipse poterat, ut volebat et decebat, fungi summo Sacerdotio, et longius Apostolicse brachium extendere potestatis. Hujus rei gratiâ mari se credens, et cum ingenti periculo provincias adiens Occidentis, occurrentibus ei Praasulibus et no(«) Dominicâ Passionis an. 1162 egressus Genuâ in partes intravit, et Vigiliâ Assumptionis beataj Alexander, Magalonam tandem appulit, ac Junio Marise Clarummontem feliciter pervenit, ut colmense profectus Monte-pessulano per Alestum ligitur ex actis ejusdem Pontificis a Baronio editis atque Mimatum et Anicium iter faciens, Àlverniae atque a nobis recudendis.