Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/197

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DE REBUS ANGLICIS LIBRO Il.


ap. 24.

An. 11S8.

An. 1160.

’ap. 25.

A lense. Contigit autem Conanum Comitem scilicet Ricbemontensem qui majori Britannise parti dominabatur, in fata concedere (a) relictâ ex sorore Regis Scottorum haerede unicâ filiâ quam Rex innubilem impuberi filio copulans, omne jus puellse in propriam potestatem redegit. Erant autem in Britannia quidam nobiles tantarum opum et virium ut nullius unquam dignarentur subjacere dominio. His multis annis rétro, dominandi libidine atque impatientiâ serviendi, hostiliter contendentibus prseclara olim provincia ita dilacerata atque attenuata erat, ut xn.ea ex agris opulentissimis vastse solitudines viderentur. Cumque a potentioribus inferiores premerentur, Regis Anglorum .auxilium expetentes, ejus se ditioni spontaneè subdiderunt. Quibus ille prompto animo et profusis opibus auxilium subministrans, ipsos quoque potentes, qui et magnitudine virium et vix accessibilium naturâ locorum eatenùs inexpugnabiles creB debantur, subegit. Sicque in brevi Britannia totâ potitus, turbatoribusque expulsis vel domitis, eam in cunctis finibus suis ita disposuit atque composuit, ut populis in pace agentibus deserta paulatim in ubertatem verterentur. Anno Heririci secundi sexto-decimo, ipse et Rex Franjcorum cùm jam diusculè <̃ fuissent discordes, mediantibus viris pacificis, pacis iterùm inter se jura firmarunt (b). Illius autem discordiae causa hsec fuit. Rege olim Stephano tumultibus Anglicis occupato Cornes Andegavensis invasit obtinuitque Normanniam, prœter Gisortium et duo alia quasi appendentia castella quae in potestatem Régis Francorum cesserunt. Hanc juris Normannici diminutionem processu temporis ejusdem Comitis filius, Rex scilicet Anglorum Henricus secundus, non patiens, arte magis quàm viribus in hac parte vidit utendum. Denique per virum industrium Thomam scilicet Cancellarium suum, egit apud Regem Francorum C ut filia ejus [Margareta], ex filia Regis Hispanici quse nupserat ei post Alienoram primogenito suo Henrico daretur in conjugem munitionibus illis in dotem cedentibus, quae tamen a Templariis tanquam in sequestro custodirentur, donec pueri, qui nondum per aetatem nuptias contrahere poterant, suo tempore nuptialiter convenirent, Rege Anglorum interim utriusque pueri habente custodiam. Verùm idem Rex, aliquot annis elapsis, productioris morae impatiens, inter eosdem pueros nuptias celebravit prœmaturas et a Templariis castella ;< recepit. Quamobrem ssevientibus Francis, et ipsum quidem prsevaricationis Templarios vero proditionis accusantibus, ad lites et bella ventum est. Sed crebris experimentis edocti se ejusdem Regis potentise vim inferre non posse, ira paulatim defervescente, tandem pactis quibusdam mediantibus, adquieverunt ut fieret pax, et facta est pax : non quidem solida, sed temporalis,, D ut postea claruit ; nempè memorati duo Reges nunquam diu inter se quievisse noscuntur, populis hinc inde plecti assuètis, quidquid illi per superbiam delirassent (c).

Anno a partu Virginis mclxx, qui fuit Regis Henrici secundi septimus-decimus, c idem Rex Hehricum filium suum in setate tenera fecit solemniter consecrari et coronari in Regem Lundoniis, per manum Rogerii Eboracensis Archiepiscopi. Nam venerabilis Thomas Cantuariensis Archiepiscopus Rege nondùm placato licèt Romanus Pontifex et Rex Francorum plurimùm circa reconciliationem ejus satagerent, adhuc in Galliis exsulabat. Qui cùm factum audisset, pro Ecclesia sua aemulans, Romano Pontifici cujus favore et suffragiis fovebatur rem celeriter intimavit ; idque in suum et Ecclesia ? suse prœjudicium actum esse allegans ad coercendos tam Eboracensem qui in aliéna provincia hoc attenE taverat, quàm Episcopos qui présentes assensum prœbuerant magnse districtionis litteras impetravit. Sanè Rex Anglorum tempore modico post filii coronationem in Anglia commoratus, transfretavit. Cumque crebris domini Papœ monitis atque importunis illustris Francorum Regis precibus pulsaretur, ut saltem ’post septennium exsilii, insigni illi exsuli placari dignaretur tandem adquievit, et celebrata est inter eos solemnis et quanto serior, tanto optatior gratiorque concordia (d). Rege ergo in transmarinis partibus consistente idem Archiepiscopus cum licentia et gratia regia ad Ecclesiam propriam remeabat. Habebat autem (a) Conanus an. 1171 die 20 Februarii morta- Ep. 2 Quidquid délirant Reges plectuntur Achivi. litatem explevit ut tradunt chronica Britannica. (d) Haec concordia facta est Gisortium inter et (b) Anno 1169 Reges in concordiam rediere, cùm Triam, Normanniae oppida prœsentibus Willelab an. 1167 fuissent discordes, ex Gervasio chronico. mo Papiensi Presbytero et Odone Diacono Cardi(c) Hue redit Horatianmn illud Epist. lib. t, nalibus.