Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/198

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX GUILLELMI NEUBRIGENSIS


An.H70.

penès se, Rege inscio litteras domini Papse contra Eboracensem et alios Epis- A copos qui illi infaustissimee coronationi interfuerunt impetratas, factse jam coneordise irritatrices et majoris irse provocatrices futuras. Has in Angliam ad suspensionem Episcoporum prsemissas ipse sequebatur zelo justitiœ fervidus ; utrùm autem plenè secundùm scientiam novit Dëus. Nostrse enim parvitati nequaquàm conceditur de tanti viri actibus temerè judicare. Puto tamen quod beatissimus Papa Gregorius in molli adhuc teneraque Regis concordia mitiùs egisset et ea quse sine fidei Cliristianoe periculo tolerari potuissent, ratione temporis et compositione pacis dissimulanda duxisset. Itaque quod a venerabili Pontifice tune est [ factum ] nec laudandum esse judico, nec vituperare prsesumo sed dico si vel modicè in hujusmodi a sancto viro per zeli laudabilis paulo immoderatiorem impetum est excessum hoc ipsum est sacrse quse consecuta noscitur, igné passionis excoctum. Ita quippe sancti viri vel amandi vel lau- B dandi sunt a nobis, qui nos illis longè impares esse cognoscimus, ut tamen in quibus homines vel fortè fuerunt vel fuisse noscuntur, nequaquam vel amemus vel laudemus sed ea tantùm in quibus eos sine scrupule imitari dehemus. Quis enim dicat eos in omnibus quse ab ipsis fiunt, esse.imitabiles ? Non ergo in omnibus quse faciunt, sed sapienter et cautè debent laudari ut sua Deo prœrogativa servetur in cujus utique laudibus nemo potest esse nimius, quantumeumque laudare conetur (a).

Igitur Episcopis pro memorato excessu ( qui utinam pro tempore dissimulatus fuisset) ad instantiam venerabilis Thomse, Apostolicse sedis auctoritate ab omni episcopalis officii dignitate suspensis, Rex quorumdam querelis exasperatus infremuit et turbatus supra modum, atque in ipso fervore erumpentis furoris parùm sui compos ex abundantia cordis turbidi eructavit verba non C sana. Insecuti enim satellites Diaboli, neque sacri ordinis, neque sacri vel loci vel temporis reverentiam ut Christiani habuerunt sed Sacerdotem magnum stantem’ ad orationem ante venerandum altare aggressi in ipsis Christi Natalitiis Christiani nequissimi gladiis crudelissimè peremerunt. Sanè tanti piaculi fama in brevi per omnes ferè Latini orbis fines dispersa, illustrem Anglorum Regem infamavit, et praeclaram ejus inter Reges christianos gloriam ita denigravit ; ut, quoniam vix credi poterat illud absque ejus voluntate et mandato fuisse attentatum, ferè omnium imprecationibus impeteretur et publicis insectandus odiis censeretur. Tum vero’ idem Rex, dum ferè omnes in eum beati viri necem refunderent et Francorum maxime Principes, qui felicitatis ejus semuli semper exstiterant adversiis eum, tanquam in verum certumque tantse enormitatis auctgrem, sedem Apostolicam instigarent respon- D sales Romam direxit ut precum yerecundiâ ferventem invidiam témperaret. Qui eum Romam venissent, cunctis Regem Anglorum execrantibus œgrè admissi sunt. Constanter vero allegantes quod domini sui mandato sive consensu tantum facinus non fuisset commissum tandem impetraverunt ut a latere domini Papse Legati in Gallias eum plenitudine potestatis mitterentur, qui re diligenter inquisitâ et cognitâ, eumdem Regem vel ad purgationem famae suse admitterent, ’vel reum inventum censurâ ecclesiasticâ coercerent quod et factum est. Missi enim a sede Apostolica Cardinales duo venerabiles scilicet Albertus, qui postea eidem sedi prœfuit et Theodinus in Gallias venerunt factoque in terra Regis Anglise celebri Conventu ecclesiasticorum virorum atque nobilium (b) ejusdem Principis humilitatem ibidem apparentis, et constanter asserentis quod sua neque voluntate neque jussione illud, quo fama ejus gra- E vabatur, contigerit, et quod de nulla re’ unqnam magis doluerit, purgationem solemniter susceperunt. Sanè non negavit homicidas illos ex aliquibus verbis ejus incautiùs prolatis occasionem ausumque tanti facinoris suscepisse, cùm de suspensione Episcoporum accepto nuncio, ira immoderatiori absorptus minus sobriè loqueretur « Et propter hoc, inquit, disciplinam non refugio ehris» tianam decernite quod placuerit devotè amplectar exequarque decretum » Quo dicto et veste abjectâ juxta morem publiée pœnitentium nudum se (a) Prœclara hœc observatio ac viro sapiente di- » gatis Cardinalibus ) primo Savignei postea gna, cui nemo est qui non succinat a praejudicatis » Abrincis, tertio Cadomi, ubi causa illa finita opinionibus liber. » est, sieut litteroe publicae testantur quse inde (6) « Anno 1172 post Pascha inquit Robertus de » factae sunt, et a multis personis quas illuc con» Monte, Rex Henricus locutus est eum eis ( Le- » vénérant, retinentur ». ecclesiasticce