Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/253

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

VITA HENRICI II ANGLLE REGIS.

A et Arcliiepiscopatus ille prsecellebat in honoris dignitate omnes Episcopatus Francise.

Eodem anno, Magister Johannes Saresbiriensis, qui erat Clericus et familiaris sancti Thomas Cantuariensis Martyris, per visionem angelicam electus et consecratus est inEpiscopum Carnotensis Ecclesise Eodem autem anno, obiit Willelmus Comes de Arundel ; et Willelmus de Curci Justicia Normanniae obiit in eodem anno.

Eodem anno dominus Rex fecit funditùs sternere castellum Leicestriae et mœnia urbis, et castellum de GroM ; et castellum de Munsoreî in manu sua retinuit, quia homines patrise juraverunt illud esse de dominio Regis. Eodem anno fecit sternere castella Rogeri de Moubrai, scilicet castellum de Treske, et castellum de Malessard ; et castella Hugonis Bigoti, scilicet de- F.remigham, et B castellum de Bungeia(a)

Eodem anno obiit Radulfus de Dolis qui erat ditissimus Baronum Regis Angliae in Befria. Et non habuit haeredem, nisi unicam filiam triennem, quam, eo defuncto, parentes ipsius rapuerunt, et eam tradere noluerunt Regi Anglise, ad cujus donationem ipsa cum tota haereditate sua pertinebàt ; sed castella et munitiones patriae muniverunt (b)

• « Adveniente autem anno ab Incarnatione Domini mclxxvii (c), Henricus Rex Angliae filius Mathildis Imperatricis, tenuit curiam suam die Natalis Domini in Anglia apud Notingham. Et Henricus Rex Anglise filius suus tenuit curiam suam in Normannia apud Argentomium, et Regina sua filia Regis Francise cum eo. Et Ricardus Cornes Pictaviae filius ejus tenuit curiam suam in Aquitania apud Burdegalensem civitatem. Et reliqui duo filii sui, Gaufridus sciC licet Cornes Britanniae et Johannes, erant in Anglia cum eo. Cornes autem Pictavise statim post Natale, obsedit Akensem civitatem, quam Petrus Vicecomes Akensis, et Cornes Bigornise [Centulfus] ] contra eum munierant et infra x dies cepit. Et inde promovens exercitum suum obsedit Baoniam civitatem, quam Ernaldus Bertramnus Vicecomes Baonise contra eum munierat, et infra x dies cepit. Et inde promovens exercitum suum usque (d) dzare quae nunc Portae Hispaniae vocantur, obsedit Castellum sancti Petri, et eâdem die cepit, scilicet Dominicâ proximâ post Epiphaniam, et penitùs destruxit omnes malas consuetudines quae inductse erant apud Sorges [et apud Lespurun, ubi mos erat depraedare peregrinos sancti Jacobi. Et sic pacificatis omnibus provinciis, in Purificatione sanctse Mariae venit Pictavim et inde direxit nuncium suum in Angliam ad Regem patrem suum.

D Interim Rex Angliae pater ipsius, cùm audisset quod Radulfus de Dolis mortuus esset et quod filia ejus rapta esset a parentibus suis, festinato mandavit in Normanniam Regi filio suo, quod, postpositis omnibus aliis negotiis exercitum Normannise congregasset, et terram Radulfi de Dolis sibi subjugare vacasset. Addens etiam in illo mandato, quod, quandô ipse solus erat in regimine regni, niliil de suo jure amittebat et modo dedecus esset, cùm sint plures in regenda terra, aliquid inde perdere. Cùmque juvenis Rex patris sui mahdatum suscepisset parere non distulit sed congregato magno exercitu Normannise et Andegavise, cum festinatione in. Berriam profectus, obsedit CastellumRadulfi quod statim ei redditum fuit.

Interim dominus Rex Anglise statim post festum sancti Hilarii venit Northamtoniam, et ibi magnum celebravit Concilium, cum Episcopis et ComiE tibus et Baronibus regni sui. Intererant autem illi Concilio Robertus Advocatus Betunise et Rogerus Castellanus de Curtrai, per quos Cornes Flandrise ei mandaverat, quod Lodowicus Rex Franciae ab eo petierat primogenitam filiarum Matthaei fratris sui Comitis Bolonise ad opus Philippi filii sui, et alteram filiam Comitis Boloniœ ad opus filii Comitis Theobaldi sed sine ejus consilio illas nemini dare voluit. Prseterea per eosdem mandavit ei ut ipse teneret pactionem, quam Ricardus Cantuariensis Archiepiscopus et Gaufridus Eliensis Episcopus cum eo fecerunt ex parte illius, pro eo quod ipse-prolongaret usque (a) Hovedenus Et ferè omnia castella Anglice et cum honore CastelU-Radulfi. Normanniœ quœ fuerunt contra eum temporeguerrce. (ç) Hovedenus Qui erat annus vicesimus tertius Sed castellum de Pasci retinuit in manu sua. regni Regis Henrici. (A)Hovedenus Cujus filiam hœreâem dominus Rex (d) Hovedenus Usque adportas Sizarœ. Anglice pater dedit Baldtvino de Rivers in uxorem


An. 1176.

An. 1176. 

f Dax.

  • Chdteauroux
  • An. «77-