Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/373

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

APPENDICE AD SIGEBERTUM.


Vaudreuil.

An. H35.

  • idest Dc-
cmbris.

A qui Angliam sibi subdidit, primogenitus et sepultus est apud Gloecestrie. Anno mcxxxv luna passa est eclipsim iv Nonas Januarii. Hoc etiam toto anno Rex Henricus continue moratus est in Normannia et ssepè, non rediturus, in Angliam redire proponebat, etc. ( ut apud Huntind. ) Decessit Rex magnus cùm regnasset xxxv annis et iv mensibus in prima die Decembris. Nomina castellorum quae in Normannia ex integro fecit Rex Henricus in margine ipsius provinciee haec sunt Drincurtis Novum-castrum super Eptam, Vernolium Nonnanticurtis Bonummolinum, Colmise-mons PonsUrsonis, Castrum S. Dionysii in Lions, Vallem-Rodulii, turrem Ebroicarum, turrem Alenconii turrem Constantiarum turrem S. Johannis juxta Montem S. Michaëlis et alias plûres quas supra commemoravimus. Fecit etiam in Anglia et in Normannia Monasteria plurima scilicet Monasterium Radingaf um MoB nasterium Canonicorum Regularium apud Cirecestre Monasterium de Prato apud Rotomagum, Monasterium de Mortuo-mari. Fecit etiam alia multa pietatis opera, quae in libro devita ejus pleniùs enumeravimus (a). Defuncto Rege Henrico apud S. Dionysium in Sylva Leonum rv Nonas Decembris allatum est corpus ejus in civitatem Rotomagum ab Archiepiscopo et Episcopis et Comitibus et Baronibus, qui multi convenerant, et in Ecclesia S. Mariée apertum et cor et lingua et viscera ejus in Monasterio Prati aiite altare tumulata sunt. Corpus vero reliquum sale multo aspersum corüs est involutum et translatum Cadomum, et juxta tumulum patris sui in Monasterio S. Stephani positum, usquequo ventum ad transfretandum convenientem executores exequiarum ejus haberent. Infra ergo xii dies Natalis Domini sepultum est in Monasterio S. Mariae Radingensis, quod a fundamentis ipse eedificaverat et ornamentis C et possessionibus ditaverat. Interfuit exequiis ejus Stephanus jam Rex nepos ejus, et Archiepiscopus Cantuariensis Guillielmus et alii Proceres regni. Siquidem prsedictus Stephanus cùm esset in Comitatu suo Boloniae (b) auditâ morte avunculi sui, transfretavit citissimè in Angliam vir magnae strenuitatis et audaciae et quamvis promisisset sacramentum fidelitatis Anglici regni filise Regis Henrici, fretus tamen vigore et prudentiâ regni diadama audaciâ suâ invasit. Auditâ morte Regis Henrici, Comes Andegavensis et uxor ejus Mathildis, filia ejusdem Regis absque ulla difficultate castella Normannise obtinuerunt, videlicet Damfrontem Argentomagum, Oximum, Ambreras, Gozram, Colmiaemontem. Ista tria ultimo nominata interim Comes concessit Gihello de Meduana hâc conditione ut ipse eum fideliter adjuvaret in acquirendo haereditatem uxoris suae et filiorum suorum dicebat enim idem Gihellus illa oppida esse in terra sua. D Redditae sunt etiam prsedicto Comiti omnes firmitates Guillelmi Talevatii Comitis Pontivi, quas habebat in Normannia, quas Rex Henricus habebat in manu ante mortem suam, et a quibus exsulaverat eumdem Guillielmum. Et ideo aliquanta discordia fuerat inter Regem et Comitem et Imperatricem ante ipsius Régis mortem quia nolebat reddere Guillielmo casamentum suum. Erat et alia causa ipsius discordia ? major, quia nolebat reddere securitatem fîlise suae et marito ejus idem requirenti de omnibus firmitatibus Normannise et Angliae hoc enim requirebant propter filios suos, qui erant legitimi hseredes Regis Henrici. Comes vero Gaufridus benignè reddidit easdem firmitates prsedicto Guillielmo. Mortuo Rege ut praedictum est, Optimates Normanniae confestim miserunt propter Comitem Tebaldum ut veniens reciperet Normanniam. Venit itaque Rotomagum, et postea Lexovias in Sabbato jejunii decimi mensis In crastino, E dum colloqueretur ipse et Cornes Gloecestriœ Robertus, venit nuncius de Anglia c dicens Stephanum fratrem suum jam esse Regem. His auditis, Cornes Gloecestrioe reddidit castrum Falesiee quod habebat, asportatâ priùs magnâ parte thesauri Regis Henrici quod nuper allatum fuerat de Anglia.

Anno Mcxxxvi, mense Augusto apud Argentomagum natus est Guillielmus, tertius filius Comitis Gaufridi Interim mala multa multiplicata sunt, non solùm in Anglia sed etiam in Normannia et multis aliis locis. Obiit piae memoriae domnus Boso, quartus Abbas Beccensis Monasterii, vir magnas auctoritatis, orbi clarus, sapientiâ, prudentiâ, prsecipuèque spiritu consilii pollens. Hic anno setatis sua ? circiter xxm factus est Monachus Becci sub S. Anselmo ejus loci Abbate annis xxvi Monachus sine prselatione fuit deinde Prior (a) Nempè Lib. VIII, Guillelmi Gemmet. [b) Cod. R. 4992 Cùm esset Comes Moretonii et Bolonice.