Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/375

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

APPENDICE AD SIGEBERTUM.

A Anno mcxl (a), obiit Cornes Ebroicensis Amauricus, et successit frater ejus Simon. Obiit Rabellus Camerarius, et successit filius ejus Guillielmus. Obiit Henricus Cornes de Ou, et successit Johannes filius ejus. Obiit Audoenus Episcopus Ebroicensis in Anglia, et successit Rotrodus vir religiosus, bonis ornatus moribus, et dilectus ab omnibus, filius Henrici Comitis de Warvic.

Gaufridus Cornes Andegavensis obsedit, et postea destruxit in Oximensi pago castellum Fontanetum munitissimum et arte et naturâ, quia Robertus Marmium, dominus ipsius castelli, tenebat contra eum Falesiam. Henricus [ de Soleio] fit Abbas Fiscanensis, nepos Regis Stephani.

Anno MCXLI, in Octava Paschœ, Episcopus Lexoviensis Johannes subdidit se Gaufrido Comiti Andegavensi, et reddidit ei civitatem quam aliquandiu contra B eum tenuerat. Subditi sunt etiam ei omnes potentes Lexoviensis Comitatûs. Circa Pentecosten obiit praedictus Johannes Episcopus. Hic multùm episcopalem sedem sedifîciis et ornamentis accrevit urbem quoque, cujus muups Herbertus Episcopus propter Ecclesiam œdifîcandam destruxerat, mœnibus ambivit. Successit ei Arnulphus nepos ejus, Sagiensis Archidiaconus, vir admodùm callidus, eloquens, litteratus.

Walerannus Cornes Mellenti, qui omnibus Normanniae Primatibus, et firmitatibus et redditibus et affinibus praestabat, concordiam fecit cum Comite Gaufrido Andegavensi, et concessum est ei castellum Montis-fortis quod ex tempore mortis Henrici Regis possederat. Subdiderunt itaque se nobili Principi et omnes Rotomagenses, non cives urbis, sed videlicet ii qui commanent circa fluvium Sequanae usque ad flumen Risle. Reddita est Falesia Comiti Gaufrido Andegavensi. C Inceptum est Capitulum Becci, tam consilio quàm auxilio Roberti Noviburgensis. Anno mcxlii, Robertus Cornes Gloecestriœ in sestate transfretavit in Normanniam, ducens secum obsides, filios scilicet Comitum et Magnatum Angliae qui Imperatrici favebant, petentium quatenùs illos Cornes Gaufridus retineret, et ad regnum Angliae subjugandum transfretans se praepararet quod Cornes ad tempus renuit, quia rebellionem Andegavensium et aliorum hominum suorum "1 1~- ·"· ~T TT.

timebat. Tradidit tamen iîii Henricum primogenitum filium suum, ut eum secum duceret. Nec mora, praesente Comite Roberto, obsedit castellum Alnei et cepit. Et majori exercitu congregato, pergens ad Moritolium redditum est ei, et Tenerchebrai, Cereces (b), Tiliolum, scilicet quatuor castella propria Comitis Moritoliensis. Inde Abrincatenses subdiderunt se eidem Duci, et Constantienses (c). D Rex Francorum Ludovicus afflixit Comitem Tebaldum, et vastavit terram suam, maxime in Campania, ubi combussit castellum optimum, Vitreium scilicet ubi multitudo maxima diversi sexûs hominum et setatis concremati sunt. Innocentius Papa interdixit tune terram dominicam ipsius Regis, quia nolebat recipere Archiepiscopum Bituricensem, quem tamen postea recepit et Papa absolvit eum de sacramento quod irrationabiliter fecerat.

Ecclesia de Bello-monte datur Ecclesise Beccensi. Anno mcxliii obiit Ricardus Baiocensis Episcopus cui succéssit Philippus de Haricuria. Obiit etiam Ricardus Episcopus Abrincensis, et successit Ricardus ejusdem Ecclesise Decanus.

Eodem anno Cornes Andegavensis obsedit Caesaris-burgum, donec ei redderetur. Redditum est ei etiam Vernolium et Vallis-Rodolii Gauterius etiam Gifardus E Cornes [ Bukinghamiae ] et alii Caletenses pacem ejus adepti sunt. Mense Septembri eodem anno obiit Innocentius Papa, et successit Guido de Castelle, Sanctse Romanae Ecclesiae Cardinalis, vocatusque est Coelestinus. Sedit autem v menses et v dies.

Decessit piee memoriœ Hugo (d) Canonicus S. Victoris Parisius, vir religiosus, et admodùm tam SEecularibus quàm divinis litteris eruditus, relinquens multos libros in monumento suœ scientiee.

(a) In editis exemplaribus hoc loci continuatur an. Gaufridum occupasse constat. H 39, quœ causa fuit perturbât» ad an. 1154 chro- (c) Abrincatenses et Constantienses Andegav nologiœ sed in codd. mss. quibus usi sumus, ponitur Comiti an. 1143 se suddidere ex chronico Andega hic et mérita annus 1140, et sic deinceps monade vensi. augescunt anni Imperatorum etRegum. [d) Hugonis Victorini obitum an. 1141 statuun (b) Fortè Carentias quam munitionem eo anno accuratiores Historici,


Faudreuil.

o~. ~77/. Oo