Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/379

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

APPENDICE AD SIGEBERTUM. •


Sancerre.

♦ An. lira.

A Cùm igitur a civitate Parisius uterque scilicet pater et filius laeti discessissent et Dux Henricus jussisset congregari omnes Optimates Normannise apud Lexovias in festo Exaltationis S. Crucis proximè venturo quatenùs de itinere suo in Angliam cum eis tractaret, apud Castrum-Ledi pater ejus pluribus diebus gravi febre vexatus viam universae carnis ingressus est vu Idus Septembris vir magnse probitatis et industrie suis indefinitè plangendus. Hic solus omnium mortalium intra muros civitatis Cenomannicse sepultus est ; conditus est enim in Ecclesia S. Juliani ante Crucifîxum. Hic ante mortem suam Henrico Duci Normanniae primogenito suo concessit Comitatum Andegavensem Gaufrido vero secundo filio dedit quatuor castella.

Eodem anno mortuus fuerat Sugerius (a) Abbas S. Dionysii Areopagitse qui idem Monasterium ornamentis, possessionibus et œdificiis plurimùm auxerat. B Successit ei Odo Monachus ejusdem loci, qui anno praeterito fuerat Abbas constitutus in Ecclesia Compendii quando Rex Monachos S. Dionysii ibidem posuerat. Decessit etiam Algarus Episcopus Constantiensis, vir admodùm religiosus, qui Canonicos regulares posuit in Ecclesia S. Laudi de Constantia, et in Ecclesia S. Laudi Rotomagensis, et in Ecclesia de Csesaris-burgo. Cui successit Ricardus Decanus Baiocensis.

Fames penè inaudita tempore prseterito mortalitas, sacer ignis humanum genus, et maxime pauperiores, admodùm vexat.

In Adventu Domini inundaverunt flumina ultra solitum, dejicientes pontes etiam lapideos et domos vicinas.

Henricus Dux Normannise receptus est in pace ab Andegavensibus, fidelitatem sibi facientibus et sic factus est Dux Normannorum et*Comes AndegaC vensium.

Anno mclii, obiit venerabilis Cornes Blesensis Tebaldus, nepos Regis Henrici et frater Stephani Anglorum Regis Princeps magnse sanctitatis et largitatis in pauperes. Huic successerunt tres filii sui Henricus primogenitus habuit Comitatum Tricassinum et Campaniensem, et quidquid pater ejus habuit trans Sequanam Tebaldus filius secundus Comitatum Carnotensem, Blesensem et pagum Dunensem Stephanus tertius filius honorem Sincerii in pago Bituricensi. Ortâ simultate inter Regem Francorum Ludovicum et uxorem ejus,4 congregatis religiosis personis in Quadragesima apud Balgenceium, dato sacramento coram Archiepiscopis et Episcopis, quod consanguinei essent, separati sunt auctoritate Christianitatis. Post clausum Pascha Henricus Dux Normannorum et D Cornes Andegavensis apud Lexovias congregatis Comitibus Normannise et aliis primoribus, de itinere suo in Angliam cum illis tractavit. Venerat enim in Quadragesima pro eo Rainaldus avunculus ejus, Cornes Cornubiae (b). Circa Pentecosten Henricus Dux Normanniae, sive repentino sive prsemeditato consilio, duxit Alienor Comitissam Pictavensem, quam paulo antè Rex Ludovicus propter consanguinitatem dimiserat. Quo audito, Rex Ludovicus commotus est contra eumdem Ducem habebat enim duas filias de ea et ideo nolebat ut ab aliquo illa filios exciperet, unde prsedictœ filiae exhaeredarentur. Post festum S. Johannis cùm Dux Henricus esset apud Barbefluvium, et vellet transire in Angliam convenerunt in unum Ludovicus Rex Francorum Eustachius filius Stephani Regis Anglorum Robertus Cornes Perticensis, Henricus Cornes Campaniensis filius Tebaldi Comitis, Gaufridus etiam frater E Ducis Normanniœ ut ei Normanniam et Andegavensem Comitatum, et Ducatum Aquitaniae quem cum uxore sua acceperat, imo et omnem terram suam auferrent quam etiam hi quinque diviserunt inter se. Hac re cognitâ auditâ etiam obsidione Novi-mercati ubi omnes prœdicti Principes convenerant, excepto Gaufrido fratre suo, qui eum in Andegavensi Comitatu pro posse impugnare debebat, XVII Kal. Augusti Dux Henricus recessit a Barbefluvio, castello scilicet pro viribus subventurus obsesso. In ipsa nocte fulgor nimius, et postea quasi draco ingens visus est in cœlo discurrere ab Occidente in Orientem. Interim dum Dux ingentem exercitum electorum militum et peditum contraheret redditum est castellum fraude observantium quasi esset vi prsereptum. At Dux Hen(a) Hoc est anno 1152 a Januarii Kalendis in- 1152, ut superiùs probatum est, T. XII, p. 111. choato ; obiit enim Sugerius. 13 Januarii die anni (b) Spurius Henrici I filius.