Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/434

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

E, VITA B CAROLI BONI


An. 1125.

f. quidem.

Num. 3.

An. 1119.

Num. 4.

Num. S.

  • An. 1124.

principabatur Imperator Romanorum Henricus qui,, cum annos plures sedisset, A sine hcerede diem obiit Minoris quoque famse ac viriuin Rex Anglorum sine liberis degebat in regno quàm Comes Carolus Flandriarum Marchio naturalis noster dominus et Princeps, qui quôd militiee famâ et generis nobilitate regio sanguine septennis in Comitatu pater. et advocatus Ecclesiarum Dei prœerat, erga pauperes largus, inter Proceres suos jucundus et honestus adversùs hostes crudelis et eautus qui etiam sine haerede a suis, imô nefandissimis servis, traditus et occisus pro justitia occubuit. Tanti quidem Principis mortem descripturus non elaboravi eloquentise ornatum seu diversorum colorum distinguere modos sed rerum veritatem solummodo exequi, quse quamquam stylo arido, tamen mémorise fidelium scribendo commendavi peregrinum mortis ipsius eventum. Karolus itaque filius Cnutionis Regis Dacise, et matre [Adelâ] oriundus quae terrse Flandrensis Comitum de sanguine processerat, eâ affinitate cognationis a B puero in patria nostra altus est usque ad virile robur corporis et animi. Postquam vero militise titulis armatus est, egregium facinus in hostes arripuit, famam bonam et gloriam sui nominis penès regnorum potentes obtinuit. Quem quidem per plures annos in Principem peroptaverant Proceres nostri, si fortè sic evenire potuisset. Igitur Cornes Balduinus adolescens fortissimus, moriendo nepoti (a) suo Karolo regnum suum contradidit, et Principibus sub fidei securitate commendavit

Cœpit utique majoris consilii prudentiâ pius Cornes de pacis reformatione disponere, leges et jura regni revocare ita ut paullatim pacis statu undecumque collecto in quarto sui Comitatûs anno per illum onmia florerent omnia riderent bmnia justitise et pacis securitate et multiplici jucunditate fruerentur. Tandem videns gratiam pacis omnibus jucundam, indixit per terminos regni ut sub quiète et C securitate absque armorum usu communiter degerent, quicumque aut in foro aut infra castrum manerent et conversarentur alioquin ipsis plecterentur armis quae ferrent. Sub hac ergo observantia arcus et sagittae, et subsequenter omnia arma postposita sunt in forinsecis locis, sicut et in pacificis. Quâ pacis gratiâ legibus et justitiis sese regebant homines omnia ingeniorum et studiorum argumenta ad placita componentes, ut in virtute et eloquentia rhetorices unusquisque se defenderet cùm impetitus fuisset vel cùm hostem impeteret quâ colorum varietate oratoriè fucatum deciperet. Tune vero habuit rhetorica sua exercitia et per industriam et per naturam. Erant enim multi illiterati quibus natura ipsa eloquentise modos et rationabiles prsestiterat conjecturandi et argumentandi vias, quibus nullatenùs illi qui disciplinati erant et docti artem rhetoricam obviare vel avertere poterant. Sed quia iterùm suis fallaciis minus cautos fideles D et oves Christi in placitis illi convenerunt Deus, qui omnia ab alto speculatur corripere fallaces suos non despexit, ut quibus eloquentiae bonum praestiterat ad salutem ipsis per flagella insinuaret, quia eo bono usi sunt ad propriam perditionem. Immisit ergo Dominus flagella famis, et postmodum mortalitatis omnibus qui in regno degebant nostro sed priùs terrore signorum revocare dignabatur ad peenitentiam-, quos pronos prsevideratr ad malum. Anno ab incarnatione Domini milleno centeno vicesimo quarto, in Augusto (b) mense universis terrarum habitatoribus in corpore solari circa nonam horam diei apparuit eclipsis et luminis non naturalis defectus, ita ut solis orbis orientalis obfuscatus paullatim reliquis partibus ingereret nebulas aliénas non simul tamen totum solem obfuscans, sed in parte et tamen eadem nebula totum pererravit solis circulum pertransiens ab Oriente usque ad Occidentem tantummodo in circule solaris essentise unde qui statum pacis et placitorum injurias notabant futurae famis et mor- E tis periculum minabantur universis. Cùmque nec sic correcti sunt homines, tam domini quàm servi, venit repentinœ famis inedia et subsequenter mortalitatis irruerunt flagella. Quâ tempestate, non poterat solito more sese quisque cibo et potu sustentare sed contra morem tantùm panis insumpsit epulator semel in prandio quantùm ante hoc tempus famis in diversis diebus sumere consueverat atque sic per insolentiam est gurgitatus et omnes naturales receptaculorum meatus bitur. Caetcrùm per d,stinctiones dierum et gestorum varia utrimque gesta bella ad obitum usque Guilnonsolùmquœin Mis factasunt diebus luctuosisna.Tra.t lebni Norman ai eodem ordine describit. sed defectionem quoque Flandrorum a Guillelmo a) Imô, consobrino. Comite et electionem Theoderici Alsatii, et (b) Die il Augusti, ex tabulis astronomicis.