Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/435

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

AUCTORE GALBERTO.


An. 1125.

Num. 6.

Num. 7.

  • An. 1125.

Nam. 8.

A distenti nimietate repletionis cibi et potùs, natura languebat. Cruditate quoque et indigestione tabescebant homines et adhuc fame laborabant donec spiritum exhalarent ultimum. Multi quoque inflati sunt quibus cibus et potus fastidiebat, quibus tamen utique abundabant. Quo tempore famis in media Quadragesima etiam homines terrae nostrse circa Gandavum et Legionem (a) et Scaldum J fluvios commorantes, carnes comederunt, eo quod panis eis prorsùs defecisset. Quidam vero ipso itinere, cùm transitum facerent ad civitates et castra, in quibus panem sibi compararent, nondum semiperfecto transitu suffocati fame^perierunt. Circa villas et curtes divitum, et castra seu munitiones, pauperes cùm ad eleemosynas misero gressu devolliti venissent, mendicando mortui sunt. Mirabile dictu nulli in terra nostra manserat naturalis color sed talis pallor affinis et proprius mortis inerat universis. Languebant similiter sani et segri quia qui B sanus erat in compositione corporis seger effectus -est, visâ miseriâ morientis. Neque sic quidem correcti sunt impii, qui eodem tempore, sicut aiunt, in piissimi Comitis Karoli mortem conspiraverant. At Gomes egregius satagebat omnibus modis pauperes sustentare eleemosynas largiri in castris et in locis suis et prsesens ipse et per ministros suos. Eâdem tempestate centum pauperes in Brugis omni die sustentabat, singulis illorum unum panem admodùm grandem tribuens, ab ante Quadragesimam praedictam usque in novas ejusdem anni messes. Similiter in aliis castris suis idem disposuerat. Eodem anno (b) edixerat dominus Cornes quod quicumque duas mensuras terrse seminarent, tempore sementis alteram mensuram terrae seminarent fabâ et pisâ eo quod hoc genus legummis citiùs et tempestiviùs fructum proferret, unde pauperes citiùs sustentari potuissent°, si famis miseria atque inedia eo anno non cessaret. Similiter per omnem C Comitatum suum prseceperat, per hoc in futuro consulens pauperibus, quantum poterat. Illos etiam ex Gandavo turpiter redarguit, qui passi sunt ante ostium domûs suae mori pauperes fame quos pavisse poterant. Cervisiam quoque interdixit confici, ut eo leviùs et meliùs abundarent pauperes, si a cervisia conficienda cessarent tempore famis cives et incolae terrse. Nam ex avena panes fieri jussit, ut saltem in pane et aqua vitam continuarent pauperes. Vini quartam sex pro nummis vendi prsecepit et non cariùs, ideo ut cessarent negotiatores ab âbundantia et emptione vini et merces suas commutarent pro necessitate famis, pro victualibus aliis, quibus leviùs abundarent et faciliùs pauperes sustentarent. A propria mensa sibi quidem substraxit quotidie victum, unde centum pauperes et tredecim sustentabantur. Indumenta insuper nova, .scilicet camisiam tunicam, pelles, cappam, braccas, caligas, subtulares a principio illius Quadragesimae D et devoti jejunii sui in quo statim traditus in Domino obdormivit, quotidie uni pauperum erogavit usque ad diem quem obiit in Christo atque dispensatione tali et misericordi erogatione in pauperes peractâ, sic ibat ad Ecclesiam ubi in oratione decumbens psallebat Deo psalmos ibique audito ex more sacro denarios pauperibus distribuit, sic Domino prostratus. Cùmque in Comitatu suo Flandriarum Marchio Carolus pacis et gloriae decore degeret, Henricus Imperator Romanus diem obiit et desolatum est regnum imperii illius et sine haerede exhaeredatum. Igitur sapientiores in Clero et populo regni Romanorum et Teutonicorum satagebant omnibus modis quem sibi ad imperium regni providerent, virum nobilem tam genere quàm moribus. Igitur circumspectis terrarum et regnorum Principibus consideratè inierunt consilium quatenùs illi sapientiores et potentiores in regno legatos E idoneos, scilicet Cancellarium Archiepiscopi Coloniensis civitatis et cum eo Comitem Godefridum [ Namurcensem ] solemniter transmitterent ad Consulem Flandriarum Carolum pium ex parte totius Cleri et ex parte totius populi regni et imperii Teutonicorum expostulantes et obsecrantes potentiam et pietatem ipsius ut imperii honores et dignitates regias cum suis facultatibus pro sola caritate assumeret. Omnes enim meliores tam in Clero quàm in populo eligendum sibi eum justissimo desiderio expectabant, ut si, Deo donante ad ipsos dignaretur adscendere coronatione et imperii exaltatione unanimiter sublimarent, ac Regem illum lege prsedecessorum catholicorum Imperatorum constituèrent. Cùmque legationem et expostulationem audisset Carolus Cornes consilium cum nobilibus et Paribus suae terrae subiit, quid super hoc ageret. At illi qui ipsum justo (a) Aliis Legia vel Lisa, la Lis. (b) Biennio ante mortem ut indicat Gualterus.