Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/438

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
  • An. 1127. £

<

Mm. 26. t

t

Num. 18. ]

Num. 25.

Mm. 16.

Num. 17.

Conscensâ (a) igitur domo cùm consedisset venerunt ad eum qui familiares erant ei, et prœcautum reddiderunt, dicentes quod nepotes Prsepositi eum traderent, eo quod jam occasionem aptam prsetenderent a conflagratione domûs prsefatœ quamquam etsi non fecisset Cornes, non minùs tamen ab illis traderetur. Postquam vero Cornes cœnaverat, adscenderunt coram eo intercessores ex parte Praepositi et nepotum ipsius, qui exorarent Comitem ut indignationem suam ab eis averteret et sub amicitia sua miseratus eos reciperet. At Consul omnia justa se eum illis acturum et misericorditer etiam respondit, si lites et rapinas postponere deinceps voluissent et meliorem dommn insuper restituere Borsiardo se debere promisit in loco tamen in quo domus combusta est, jurabat, se Co- B mitatum obtinente ampliùs Borsiardum nullam possessionem obtenturum eo quod usque tune juxta Thancmarum manens, nunquam nisi lites et seditiones in hostes et in cives cum rapina et csede ageret. Qui vero intercessores fuere, partim conscii traditionis, non multùm super reconciliandis vexabant Comitem. Igitur Isaac et Borsiardus, et Willelmus ex Wervi, Ingrannus et eorum complices, accepto assensu a Praeposito, quod nec necessitate divinœ ordinationis per liberam voluntatem quidem facturi erant, accelerabant. Nam statim hi qui mediatores et intercessores erant inter Comitem et nepotes Prœpbsiti conscensâ domo ejusdem Prsepositi denunciaverunt responsum Comitis, scilicet quod nullam gratiam potuissent acquirere aut nepotibus aut eorum fautoribus prœdictis ; sed hoc solùm cum eis ageret, quod justitise districtione censura Primatum terrae constituisset. Tune Prsepositus et sui nepotes intro cameram abeun- C tes, accitis quos voluissent, custodiente ipso Prseposito camerœ januam, dederant dextras in invicem ut traderent Consulem. Securi igitur in tenebris consiliabantur traditionem fieri statim in mane, eligentes de familia Borsiardi animosiores et audaciores ad hoc facinus, et spondebant eis divitias multas ; militibus quidem qui interficerent Comitem marcas quatuor, et servientibus qui idem agerent marcas duas obtulerunt et confirmaverunt sese nequissimâ rerum taxatione.

Anno milleno centeno vicesimo septimo, sexto Nonas Martii, secundo die scilicet post introitum mensis ejusdem, prœteritis duobus diebus de secunda hebdomade Quadragesimse feriâ quartâ subsequenter lucescente, Concurrente quinto, Epactâ sextâ, circa mane, dum pius Cornes Brugis in Ecclesia Sancti Donatiani, Remorum quondam Archiepiscopi, in oratione decumberet ut ma- D tutinalem Missam audiret, ex pia consuetudine eleemosynarum suarum largitiones pauperibus erogabat, fixis oculis ad legendos psalmos, et manu dextrâ porrectâ ad largitiones eleemosynarum ; plures enim denarios Capellanus suus, qui hoc procurabat offîcium, Comiti app_osuerat, quos in orationis actione pauperibus distribuebat. Primae horœ quoque obsequium finitum erat, et de Tertia hora responsum finitum, quando Pater noster oratum est, quando Cornes more suo officiosè et apertè legendo orabat tune tandem post tot consilia et juramenta et securitates inter se factas, primùm in corde homicidœ et traditores pessimi, Comitem devotè orantem et eleemosynam dantem divinse majestati suppliciter prostratum, gladiis confossum et ssepiùs transverberatum mortuum dimisere. Occiderunt quoque [Themardum] Castellammi ex Brudburch, priùs ad mortem vulneratum, postea per pedes a so- E lario, in quod conscenderant Cornes et ipse, viliter detractum, in januis Ecclesise foras gladiis dismembrabant. Hic tamen Castellanus confessionem peccatorum suorum Presbyteris Ecclesiœ ipsius confessus, corpori et sanguini Christi communicatus est more christiano. Nam statim occiso Comite, gladiatores illi relictâ Comitis glebâ, et ad mortem Castellano isto reducto in solario, excursum fecerunt in hostes illos qui erant présentes de curia Comitis, ut eos vagantes in castro interficerent, sicut v ellent. Henricum militem quemdam, quem suspectum habebat Borsiardus de morte fratris sui nomine Roberti, fugabant in domum Comitis qui prostratus est pedibus Castellani Haket, qui et ipse in eamdem domum cum suis conscenderat ad eam obtinendam suscepitque Hen(a) In Ed. legitur concessa hic et n° seq.

C

t


<


(


]

t


(


t

c

praestitisse inimicis eorum tum quia Cornes quotidie ipsos de servili conditione A pulsaret et ad sibi mancipandos omni modo laboraret. Sicque domo conflagratâ, Cornes Brugas adscendit.


E VITA B. CAROLI BONI

ricum