Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/440

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

354

E VITA B. CAROLI BONI

Num. 35.

Num. 36.

Num. 38.

serat. Sed de loco in quo latuit, dum strepitum armorum audiret et se ex A nomine vociferatum, angustiâ mortis confusus, putans in Ecclesia meliùs salvari, excurrit et deorsùm ab alta testudine scholarûm saltans, inter medios inimicos fugit usque infra chorum templi, magno et miserando clamore interpellans Deum et Sanctos. Quem ad manus persecuti sunt ille miser Borsiardus et Isaac, servus et Camerarius simul et homo Comitis Caroli furentes in sacro loco extractis gladiis et horribiliter cruentatis. Erant quippè valdè furibundi et ferocissimi vultûs, grandes in statura et torvi, et tales quos sine terrore aspicere nemo poterat. Borsiardus igitur crine capitis ’arreptum et vibrato gladio se extenderat ad percutiendum et nulio intervalle differre hoc voluit, eo quod tam optatum hostem in manus teneret. Tamen Clericorum interventu distulit ejus mortem, donec sicut ipsum arripuerat educeret ab Ecclesia. At ille captivus et mortis securus, ibat clamitans mei Deus. B Cui illi responderunt « Talem tibi rependere debemus misericordiam qua» lem erga nos promeruisti ». Et a se propulso cùm in curte castri eduxissent, illum servis suis interficiendum projecerunt at servi quàm citissimè morti tradiderunt, gladiis et fustibus et clavis et lapidibus obrutum. Interim récurrentes in sanctuarium, circa altare requirebant si qui laterent, quem interficiendum. prsejudicassent et servientes intromiserunt qui requirerent illud. >. Inter hsec cadavera occisorum, scilicet Castellani et Walteri ex Locris, e Castro efferebantur et simul navibus impositi sunt Castellanus et dilectissimi filii ejus, et devehebantur ad proprias domos et castra. Prsepositus vero in domo sua cum Canonicis suis deambulabat excusans se verbis quantum potuit, quia nihil hujus traditionis prsenovisset. Eodem die exeursum fédérant traditores illi in hostes suos, scilicet contra Thangmarum et suos apud Straten et repererunt C oppida eorum vacua et curtes desertas. Nam audito scelere quod factum est in morte Comitis timuerunt sibi maxime eo quod defensorem suum perdidissent et si forte obsidione angustiati includerentur a traditoribus, nullus foret ipsis adjutor. Cùm tandem intellexissent omnes regni Pares in tradendo assensum pi’aestitisse (credebant enim multo graviora pericula in futuro et sibi et toti regno imminere) nihil possessiones suas curantes, sed hoc solum reputantes, si vitam propriam conservarent, atque ad tutiora loca fugerunt.. Tune traditores illi invadentes tam oppidum quàm curtem Thangmari, omnia arma et supellectilem intro diripientes simul cum maxima rapina pecudum et vestium rusticorum villse illius, atque sic rapinâ exercitatâ per totum diem, in vespera redierunt. Et non solùmmodo isti circa viciniam nostram rapinam fecerunt, sed plures qui traditionem prsesciverant statim prsecurrentes ad transitum mercatorum qui ad D forum in Ipra feriatlim ibant, ipsos simul cum oneribus suis rapuerunt. Auditâ quoque mortis traditione, Willelmus ex Ipra obtinere Comitatum se credidit deinceps et universos negotiatores, cujuscumque loci fuissent, securitatem et fidelitatem sibi et suis jurare coegit, quos in foro capere potuisset ; alioquin a se recedere non permisit, sed tamdiù captivavit donec hominia et securitates sibi peregissent et hoc totum fecit consilio Praepositi et traditorum nepotum ipsius. Jam eodem declivo ad vesperam die, ex communi consilio Prœpositi et nepotum ejus et complicum suorum, claves de thesauro Comitis a Fromoldo juniore, quem captivum tenebant requirebant, et similiter claves omnes de domo sive de scriniis et cistis qua ? in domo erant violenter extorserunt quas quidem Borsiardus et Castellanus Haket, et Walterus filius Lamberti ex Reddemburch in suam potestatem susceperunt. E

? Nocte vero subsequente jussit Praepositus Ecclesiam undique armis, et vigiliis 

prsemunixi solarium et turrim templi in quse loca, si forte a civibus insultus fieret sese reciperent ipse et sui. Et hitroierunt illâ nocte milites ex prsecepto Prsepositi in solarium Ecclesise armati, prœmuiiientes turrim et exitus ejus continuis igiliis timentes impetum et incursum civium fore contra se die sequenti et deinceps.

Dominicâ post mortem Consulis Praepositus transmisit Episcopo nostro Sinioni Noviomensis sedis salutem. Lator ergo litterarum Radulfus Monachus S. Trudonis erat, in quibus obsecrabat Episcopum illum ut Deo reconciliaret Ecclesiam in qua Cornes traditus, eo ignorante jaceret. Obtulit quoque excusationis suae argumenta, quibus canonicè innocentiam suam coram universo