Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/558

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

472

EX JOHANNIS ÏPERII

Parte 6.

Toi. 648.

Parte 7.

loi. 650.

Parte 8.

Col. 652.

Cap. xliv.

Parte 1

Col. 653.

sicque dans requiem temporibus suis, plenus dierum hominem exuens in eodem A S. Petri Monasterio sepelitur.

. Anno Domini mclvi Fredericus Imperator uxorem suam injuste dimisit et aliam superduxit, propter quod eum Papa et Cancellarius ejus Rollandus, hujus Papa ? successor immediatus, fortiter arguerunt quod Imperator agrè ferens, Cardinalibus Romanis introitum Ecclesiarum et civitatum regni sui interdixit. Unde orta est inter Papam et Imperatorem magna discordia. Finaliter eum Papa propter hoc divortium excommunicavit, anno Domini mclviii. Haec discordia fuit initium schismatis cito post exorti in Ecclesia Dei. 7. Adriano Papa sepulto ortum est schisma permaximum in Ecclesia Dei nam Rollandus Cancellarius, etc. (ut apud Andream Marcian.) Anno Domini mclviii dominus Milo Morinensis Episcopus, vir vitae venerabilis et religionis amator, postquam sedem Morinensem rexerat annis xxvn B migra vit ad Dominum. Cui successit Milo ejus Arehidiaconus Monachus B. Mariée de Bosco.

Godescalcus Atrebatensis Episcopus, capitis dolore gravatus, Episcopatum dimisit cui per suggestionem Henrici Remorum Archiepiscopi domnus Andreas Cisterciensis Abbas subrogatus fuit, anno Domini mcjlxii. Balduinus Rex Jerusalem filius Fulconis Regis, circa idem tempus sine liberis obiit cui successit frater ejus Amalricus Cornes de Joppen.. Theodericus igitur Cornes Flandriae qui sororem ejusdem Regis uxorem habuerat ad Jerusalem et Terram Sanctam jam quartâ vice transfretavit Philippum filium suum ad custodiam terrse suse Flandrensis dimittens, omnipotentem ei tribuens plenam et liberam facultatem de omnibus qui Philippus probus et prudens, omnia prudenter et excellenter est executus. C

8. In Jérusalem existente Theoderico Flandriae Comite Philippo quoque filio 2- ejus Flandriam disponente, Leo noster Abbas a Philippo prsedicto receperat in eleemosynam quamdam terram xxxn mensurarum in territorio Furnensi, quae de feodo Comitis exstiterat, Lambertum, cujus erat illa terra, Monachum faciens. Sed regresso Theoderico (a) de Jérusalem Abbas noster in causam tractus est ab amicis dicti Lamberti et eidem Abbati nostro dicta terra abjudicata eô quod filius patrem viventem exhaereditare non poterat et sic dicebant quod hoc feodum Philippus, vi vente patre suo Theoderico non poterat alienare. Postea vero defuncto Comite Theoderico, haec terra recuperata fuit judicante curiâ Philippi Comitis quod quia privilegium ejus habebamus, Cornes suum privilegium sigillatum cassare non poterat et sicut pater factum filii quamdiu vixit potuit infirmare, sic filius ejus Cornes effectus id quod per se factum D fuerat conservare debebat.

Domnus Leo Abbas noster jam senio confectus secundo ante obitum suum anno lumen oculorum amisit, quod infra annum medicamentis adjutus recuperavit, licèt non ita clarè. Theodericus tum Flandrioe Cornes de Jerusalem jam quarto reversus, cum filio suo Philippo in parochia S. Willebrordi villam novam et portum novum fecerunt quem nominaverunt Neoportum et nunc dicitur Gravelingas, et ad hoc faciendum magnam partem Berquarise quam Robertus Flandriae Cornes pro anima Willelmi filii sui huic Ecclesia ? donaverat, sibi usurpaverunt. Ast contra senex Leonius semper fortis et constans non laboribus, non senio non infirmitati parcens Comitem adiit, eum constanter arguens et sua requirens quem Cornes tam pro œtatis reverentia quàm pro antiquae familiaritatis amicitia benignè suscipiens, eum spe bona domum reverti E suasit, sibi redditâ Berquariâ. Tandem cùm tempus advertit solvendi mortalitatis debitum ecclesiasticis munitus sacramentis in fide firma sanctse matris Ecclesiae migra vit ad Dominum anno Domini aiexxin. tv, Domno Leonio Abbate defuncto Arnoldus Afïligemensis Abbas hic concorl • diter eligitur sed ab Episcopo Cameracensi ad quod electus fuerat pervenire non permittitur. Reditur ergo ad electionem et vota nostrorum in diversa sparguntur sed sanior pars in domnum Godescalcum Hamensem Abbatem consensit. Fuit autem consecratus per domnum Milonem Morinensem Episcopum, annoMCLxm

(a) De tertia Theoderici peregrinatione quam quippè Leonius ante peregrinationem ejusdem Iperius silentio pressit, id intelligendum videtur Comitis quartam e vivis excesserat. Rex