Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/624

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX BÂLDERICI CHRONICO


T/iun-

l’Evêque,

Gerardus suis distribuit, reliqua vero ad nutum suum possedit. Solus Simon A à’Oisy filius Castellani, dolens super desolatione Episcopatûs, adversùs Gerardum werram viriliter movit et tandem reduxit in amicitiam Episcopi Cameracensis, tali satisfactione prsemissâ, quôd miles daret quinque solidos et quilibet peditum viginti denarios ad restaurationem Ecclesise beatissimi Andrese et sic omnes prœdietse iniquitatis participes sunt absoluti sed pro contemptu Episcopi nihil horum datum est executioni.

Prœpositus etiam domûs Episcopalis, quem propterea, ut in ore multorum erat, destituere conabatur Episcopus, ut infra proprium domicilium licentiùs suis abuteretur voluptatibus cum quibusdam Clericis et civibus domno Remensi manifesté suggessit, quod Episcopus declinans palatium propter enormem suam libidinem, ad domos divertebatur privatorum quod Prsebendas venderet, et Ecclesias nonnisi condicto pretio consecraret. Domnus ergo Remensis sub prsesentia B tantùm quinque Episcoporum paterne conveniens Lietardum, ex ore ipsius quœ proponebantur non esse falsa intellexit mandans et consulens ut infra proximam Epiphaniam, ne publicè convinceretur quasi spontaneus recederet et ibidem ultra non compareret quod se facturum sub prœsentiâ Coepiscoporum suorum Lietardus Episcopus confirmavit (a). Sed digressus ad Imperatorem, postulabat ut per ejus interventnm misericordiam apud dominum Papam et Archiepiscopum inveniret ibique impetravit privilegium quod Praepositus praedictus et servientes Episcopi non feodati, invito Episcopo, ministeriis ejus se ingerere non prsesumant. Dissimulante autem Episcopo post elapsum terminum quod promiserat, supervenerunt littera ? Archiepiscopi et summi Pontificis auctoritas ut festinanter ab Episcopatu recederet, plangendus per omnia quod vir litteratus et venustate corporis commendabilis prsedictâ notabilis infamiâ cum vultûs sui confusione et C nominis opprobrio a sede Episcopali turpiter dejiceretur. Deposito Lietardo, Cameracenses Othonem quemdam Prsemonstratensis Ordinis Canonicum elegerunt, eâ conditione si Imperatori placeret facta electio, sed ipso nullo modo prœbente in hoc assensum missi sunt duo Abbates Walterus Sancti Autberti et Parvuinus Sancti Sepulcri ut per gratiam Imperatoris idoneum Ecclesiae Cameracensis Episcopum providerent. Electus (b) est itaque per Dei providentiam domnus Nicolaus ejusdem Ecclesise Prœpositus a primis ibidem annis enutritus cunctis acclamantibus et Imperatoris favore super hoc plenissimè gratis impetrato. Multitudo namque Principum qui tune in Curia constituti fuerant, ipsum Electum et amicum et consanguineum suum recognoscebat. Susceptus igitur cum gaudio inœstimabili a Clero et populo, quantus futurus esset in prima sui vocatione monstravit. Gerardum namque Mau- D piastre qui Novum-castrum Episcopi et bona Episcopatûs violenter occupata tenebat, cum a colloquio Simonis de Oisy .minus cautus reverteretur, Episcopus eum apud Thunium villam suam, nulla pro libertate Ecclesise timens subire pericula cepit, et usque intra civitatem captum adduxit cum multitudine armatorum copiosa. Ibi receptis obsidibus et multis juramentis de fidelitate sibi servanda in posterum, recepto etiam Novo-castro cum suisappendiciis ? Gerardum dimisit, çollocatis insuper hominibus suis in castro de Sancto-Auberto, ob majorem terrae suae et suorum securitatem.

His ergo primitiis commendahilis honorem suscepit consecrationis, solùm dans operam circa Ecclesiae suae exaltationem cui se totum totâ sollicitudine impendebat. Cunetis itaque sub tranquillitate pacis gaudentibus, prgedones quidam de familia Gerardi Maufilastre, terram istam depopulantes dignam maleficiis suis E pœnam a Cameracensibus receperunt. Quare Gerardus, ruptâ pace quam diu ihvitus simulaverat, werram Episcopo indixit et civibus, validis terram suam firmans munitionibus et Episcopus Novum-castrum vallo et turre. firmissimâ munire non supersedit. Collecta itaque gravi pugnatorum copiâ, Gerardus castrum obsedit pr£edictum, sed manifesto Dei judicio dum prae cseteris ferventior instaret, nullo suorum vulnerato vel lapso, solus corruit (c) et intra muros miels (a) An. H35 inquit Waterlosms Lietardus hinc

ahiit ab Archiepiscopo smpensus nec ultra rediit. {b) Watcrtosius ad an. 1136, teste Àiidr. Potier, narrât Nicolaum sine assensu eivium in preesentia Lotharii Imperatoris Jquisgrani inPascha Dornini fuisse

electum, quàd fuerit vir nobilis etbenè morigeratus. Ita igitur electus a Curia Imperiali rediens Remis xu Kal. Januarii Episcopus consecratur, et inde ad propriam sedem remeans, Gerardum Maufilastrum

qui in Novo-jcastello turrim Epitcopalem detinebat, cepit, turrimque in potestatem suam redegit.

(c) Ob injuriam ergo factamservis suis, inquitWaterlosius ad an. 1137 Gerardus Malus-filiaster circa

mensem Maium arma sumit -verùm miserando fine in