Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/678

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX GESTIS ABBATUM TRUDONENSÎUM.

i An. 1085. -j ] î Pag. 668.

  • An. 1085.

Abbatia. Quare Imperator Lanzonem tanquam invasorem removere posse sibi vi- A debatur, et fratribus nostris suum Electum dare. Nostro tamen judicio non videtur cohœrere heec ratio, cùm si quid contra Canones actum esset ab Episcopis in nostros deLanzone, Apostolicâ potiùs coercendum esset auctoritate quàm illicitâ Imperatoris potestate. Intravit igitur septimo Kalendas Junii in pompa magna militum quâ die secunda feria fuit Rogationum cujus tyrannidem Lanzo yeritus intra parietes se continuit; turrim prseoccupans cum paucis Monachis vitse sibieam solatium fecit. Post haec nihil moratus Luipo Métis proficiscitur et redditum Gualoni baculum, qui super Herimannum Episcopus ibi dicebatur, ab eodem recipit praesentibus ibi de fratribus nostris multis et de oppidanis melioribus. Episcopus Leodiensis de hac prsesiunptione Luiponis, contemptuque Ecclesise S. Lamberti, suis tam Abbatibus quàm Archidiaconis totique simul Ecclesiae conquestus, eorum judicio Luiponem excommunicat decimo-septimo B Kalendas Julii, Octavis scilicet Pentecostes omnesque adhérentes ei. Igitur Luipo quid faceret? Episcopum Henricum inexorabilem prorsùs sibi videt: rem igitur ad Imperatorem iterùm atque iterùm refert. Nec mora, fautores ejus consilio similiter habito de munienda turri nostra deliberant ut quidquid munitioni et obsidioni videbatur esse necessarium parent. Eliguntur ad tale negotium juvenes audacissimi multarum in corpore et parentela virium sed paucissimi consilii; ut si Episcopus Leodiensis Lanzonem reducere vellet, timor turris ab illis occupât» eum a reditu arceret, donec dominus eorum Luipo ab Imperatore pace habitâ rediret. His et aliis innumerabilibus nostrorum prœsumptionibus provocatus Leodiensis Episcopus movit tandem exercitum ad expugnandam non jam turrim Eeclesiœ, sed speluncam latronum. Igitur Nonis Julii feriâ secundâ obsessum est ab eo oppidum nostrum ipseque resedit ante C portam illam quâ exit Sarchinium. Erat tune temporis totum oppidum nostrum vallo fortissimo munitum atque desuper postibus fbrtissimis magnisque trabulis coronatum super singulas portas turres lignese eminentiùs œdifïcat» stratœque per médium et vestitœ per circuitum cratibus fîrmissimis, et nullis sagittarum acuminibus perviis. Prœterea turris Monasterii fortissima quasi arx exçelsa in medio oppidi instar montis eminebat qualem non deceret tune temporis habere Monasterium, sed civitatem bellicosam aut castellum regium. Tune fortissimus Monasterii murus, qui in anteriori anno, concrematis tectis, adhuc totus stabat nudus, longo suo exteriùs gyro et amplo interiùs spatio, amplissimos et plenos securitatis prœbens illis qui in turre morabantur recessus. His namque freti munitionibus, tum multitudine maximâ bellicosorum magnaeque audaciae virorum quibus semper abundasse oppidum nostrum scitur primâ die obsidionis fréquentes D temerariosque nimis faciebant in exercitum excursus, ita ut Episcopum loco moveri facerent, et majorem suorum revocare multitudinem potuissentque non mtiltùm timere illam obsidionem, nisi propter injustam eorum causam et domûs Dei prophanationem, Deum vindicem habuissent expugnatorem. Orta igitur sequenti statim die inter eos est seditio, aliis de deditione murmurantibus aliis de repugnatione conclamantibus. Itaque invitis qui turrim occupaverant alii quos jam pœnitebat incœpti obsides Episcopo tradunt ut sanis rebus suis et corporum concessâ sibi incolumitate Episcopus cederet ab obsidione oppidani a rebellione. Erat tum temporis adhuc inter Brustenienses et Trudonenses gravissimmn et antiquum belli jure dissidium, quorum alterutros nunc lancea, nunc sagitta, plerumque et gladius. usque ad quamplurimos et de melioribus viris voraret. E Itaque Brustenienses intelligentes de pace facienda inter nostros et Episcopum gravissimè ferunt, et quidquid illud sit, audent moliri ad nostrorum excidium. Postpositâ igitur fide quâ Episcopus obsides nostros susceperat, eâdem horâ quâ ante eum venerant, per quosdam recessus ultra vallum in oppidum nostrum transiliunt nostris nihil minus quàm id suspicantibus pro pace laudata et datis jam obsidibus, et imô remissè positisque armis se continentibus. Priùs ergo silent, igne injecto, deinde pedestri populo clamoribus in idipsum concitato; deinde igne et ferro totum invadit exercitus oppidiun nostrum spe prœdœ captivandorumque cupiditate non respicientes ad reclamationem fermèque solum relictum Episcopum qui nihil Brusteniensium insidiarum sibi conscius, œgrè nimis ferebat pro acceptis obsidibus, lacrymasque et grave suspirium dicitur fudisse, cùm victricem