Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/738

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX OTTONIS FRISINGENSIS


Cap. 16.

  • An. 1125.

cap. 20.

Cap. 22.

An. 1139.

Cap. 29.

Cap. 34.

An. H46.

Corr.

BaLduino.

.,n

ibidem interioribus per ripam Rheni ad superiora deportatus, in civitate Spira A patribus suis appositus est. At Imperatrix Mathildis, Henrici Régis Anglorum filia regalia in potestate sua habebat quam prsedictus Albertus Moguntinse Ecclesise Archiepiscopus ad se vocavit, falsisque promissionibus ad sibi tradenda regalia induxit.

Igitur Albertus (nam id juris, dum regnum vacat, Moguntini Arelliepiscopi ab antiquioribus esse traditur) Principes regni in ipsa civitate Moguntina, tempore Autumnali convocat ; malorumque a Duce Friderico sibi illatorum haud immemor, cum praedictus Dux ad regnum a multis exposceretur, ipse Lotharium Ducem Saxonum virum tamen ex probitatis industria omni honore dignum, plus familiari rei, quantum in ipso erat quàm communi commode consulens, in Regem a cunctis qui aderant Principibus eligi persuasit. Quae res laudabiliter facta, gravissimse tamen scissurse seminarium denuo fuit. Nam prœdictus Prin- B ceps, consilio ejusdem Alberti Moguntini Episcopi nondùm odio in haeredes Imperatoris Henrici satiati, Fridericum Ducem fratremque suum Conradum persequitur (a).

Dissensio igitur inter Fridericum Ducem Lothariumque Imperatorem penè per decem annos protracta imperium quiesceré non permisit. Defuncto Imperatore Lothario, Principes regni apud oppidum Galliae Confluentiam, ubi Mosella Rhenum influit conveniunt, et de eligendo Principe consilium ineunt. Igitur Conradus Friderici Ducis frater, ab omnibus qui aderant exposcitur, ad regnumque levatus in palatio Aquiscoronatur. Eâ tempestate, ubique terrarum bellorum turbine orbem replente, fermèque totum imperium seditionum motibus involvente ( nam et. in Belgica Gallia viris magnis et egregiis Alberone Treverorum Archiepiscopo et Henrico Na- C murcensi Comite debellantibus omniaque prœdâ et incendio commiscentibus, maximum Reipublicse dispendium exspectabatur) cœteris quoque imperii provinciis (b) hujus mali non extorribus, repente per dexteram Excelsi tanta facta est mutatio ut, sopitis omnibus his bellorum tempestatibus, in brevi totam terram quiescere, et onnumerabiles ex Gallia et Germania contra inimicos crucis cru- w cibus acceptis, militiam profiteri cerneres.

Eugenio in urbe Roma sedente, Conrado in eadem, Ludovico in occidentali Francia regnantibus, imperante in urbe Regia Manuel, Hierosolymis Fulcone Ludovicus dum occulté Jerusalem eundi desiderium haberet, eo quod frater suus Philippus eodem voto astrictus morte prœventus fuerat, diutiùs protelare nolens propositum, quibusdam ex Principibus suis vocatis, quid in mente volveret aperuit. Erat illo in tempore in Gallia Cœnobii Clarevallensis Abbas D quidam Bernardus dictus, vitâ et moribus venerabilis, religionis ordine conspicuus, sapientiâ litterarumque scientiâ prseditus signis et miraculis elarus. Hune Principes vocandum, ab eoque quid de hac re fieri oporteret, tanquam a divino oraculo consulendum decreverunt. Vocatur prœfatus Abbas, consiliumque ipsius super prœdicti exposcitur Principis voluntate ille de tam grandi negotio ex propriae auctoritatis arbitrio responsum dare frivolum judicans ut ad Romani Pontificis audientiam et examen deferatur, optimum esse respondit. Itaque missâ ad Eugenium legatione, totum illi negotium aperitur. Qui antecessorum suorum exempla revolvens ( quod videlicet Urbanus hujusmodi occasione transmarinam Ecclesiam, duasque Patriarchales sedes, id est, Antiochiam et Hierosolymam, ab obedientia Romanse Sedis scissas in pacis unitatem receperit) votis praedicti Regis pro dilatando chi’istiange religionis ritu annuit auctoritate prsedicandi, E animosque cunctorum ad hoc commovendi prsenominato Abbati qui apud omnes Galliae et Germanise populos ut Propheta vel Apostolus habebatur, concessâ. Igitur Bernardus Abbas venerabilis, concessâ sibi Apostolicae sedis auctoritate (a) Hic observandum Ottonem Ghibeliinis par- rannus Henrici pater Godefrido Magno sou Bartibus addictum sociis suis interdùm plus œquô fa- bato Animosi progenitori, a Lothario Imperavere, Guelfianosque acriùs plerumque insectari. tore cujus offensam incurrerat exauctoralo fue(b) Frisingensis in chronico Anno mcxly in- rat subrogatus pulsus deinde ab œmulo sub Conquit, in Belgica Gallia virorum potentium indefessa rado Lotbarii successore, ac solum vertere coacconftictatio. Et certe duo tune temporis bella ge- tus. Àlterum Godefrido. Animoso bellum erat cum rebat Godefridus Animosus, inferioris Lotharin- Waltero-Bertlioldo Mecliniensi Advocato et Gegiae Dux prius quod haereditario quasi jure a patre rardo Grimbergensî Toparchiî hominii causa et avo acceperat cum Henrico Limburgensi Duce quod ipsi denegabant. ob ejusdem Lotharingise Ducatum, in quo Vale-