Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/741

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DE GESTIS FRIDERICI IIP. LIB. I.


Cap. 48.

An. 1140.

A hsereticus judicatus libros quos ediderat propriâ manu ab Episcopis igni dare coactus est, nullâ sibi respondendi facultate eo quod disceptandi in eo peritia ab omnibus suspecta haberetur concessâ. Haec sub Ludovico seniore Francorum Rege facta sunt (a).

Post haec dum rursùs pluribus diebus legeret, maximamque post se sociorum multitudinem traheret, sedente in urbe Roma Innocentio, in Francia vero Ludovico, superioris Ludovici filio régnante ab Episcopis Abbateque Bernardo denuo ad audientiam apud Senonas evocatur, praesentibus Ludovico Rege, Theobaldoque Palatino Comite, et aliis nobilibus, de populoque innumeris. (a) Ejusdem Concilii acta Abaelardus ipse fusè describit epistolâ primâ quae historiam calamitatum suarum continet. Quamquam autem testis est in causa sua minimè idoneus juvabit tamen hic exhibuisse quae narrat in iis enim multa sunt digna scitu. Neque difficile admodùm erit, quae vel ad sui defensionem, vel ad accusatorum invidiam immiscet dignoscere. s j£muli inquit, n mei vehementer accensi Concilium contra me » congregaverunt, maxime duo illi antiqui insi» diatores Albericus scilicet et Lotulfus ; qui, jam » defunctis magistris eorum et nostris Guillelmo » scilicet [ de Campellis ] atque Anselmo post n eos quasi regnare se solos appetebant atque n etiam ipsis tanquam haeredes succedere. Cùm au» tem utrique Remis scholas regerent crebris » suggestionibus Archiepiscopum suum Rodul» phum adversùs me commoverunt ut adscito » Conano Praenestino Episcopo qui tune legatione » fungebatur in Gallia conventiculum quem» dam sub nomine Concilii in Suessionensi civin tate celebrarent meque invitarent quatenùs n illud opus clarum, quod de Trinitate compo» sueram, mecum afferrern. Et factum est ita. An» tequam autem illuc pervenirem, duo illi prae» dicti aemuli nostri ita me in populo et Clero » diffamaverunt ut penè me populus paucosque » qui advenerant ex discipulis nostris primâ die » adventûs nostri lapidarent dicentes me tres B Deos praedicasse et scripsisse, sicut eis persua» sum fuerat. Accessi autem, mox ut ad civitatem » veni ad Legatum eique libellum nostrum ins» piciendum et dijudicandum tradidi, et si ali» quid scripsissem quod a catholica fide dissenti» ret paratum esse ad correctionem vel satisfacB tionem obtuli. Ille autem statim mihi praecepit » libellum ipsum Archiepiscopo illisque aemulis » meis déferre quatenùs ipsi me judicarent qui » me super hoc accusabant ».

Narrât deinde altercationes aliquot cum adversariis suis. Tum « Extremâ vero die Concilii » priùs quùm residerent diu Legatus ille atque » Archiepiscopus cum œmulis meis et quibusdam » personis deliberare cœperunt quid de meipso et » libro meo statueretur, pro quo maxime vocati » fuerant. Et quoniam ex verbis meis et scripto » quod erat in praesenti non habebant quod in » me praetenderent omnibus aliquantulùm con» ticentibus, aut jam mihi minùs apertè detra» hentibus Gaufridus Carnotensis Episcopus qui » caeteris Episcopis et religionis nomine et sedis n dignitate praecellebaf ita exorsus est « Nostis, » doinini omnes qui adest’is hominis hujus doctrinam, » qualiscumquesit, ejusqueingenium, in quibuscumque » studuerit multos assectatores et sequaces /tablasse, et » magistrorum tam suorwm quàm nostrorumfamam mat> xirnècompressisse etquasiejusvineama mari usque » admarepalmitessuosextendkse.Sihuncprœjudicio, » quod non arbitror, gravaveritis etiamsi rectè, mul» tos vos offenwros scialli et non déesse plurimos qui » ipsum deffendere velint presser dm cùm in prce» senti scripto nulla videamus quœ aliquid obtineaat » apertœ calumniœ. Et quia juxta illud Hieronjmi » semper in propatulo fortitudo œmulos habet, feriant» que summos fulmina montes -videte ne plus einominis » conferatis ’violenter agendp et plus nobii criminis » ex invidia, quàm ei exjustitia conquiramur. Falsus » enim rumor ut prœdictus Doctor meminit cita op» primitur,et vita posterior judicat de priore. Si autem » canonicè agere in eum disponitis, dogma ejus vel » scriptum in medium proferatur et interrog atu liberè » respondere liceat, ut convictus vel confessus penitùs » obmutescat ». Quo audito, statim aemuli mei obstrepentes exclamaverunt « 0 sapiens consilium » ut contra ejus verbositatem contendamus cujus ari> gumentis vel sophismatibus universus obsistere munit dus non posset ! » Sed certè multo difficilius erat » cum ipso contendere Christo, ad quem tamen » audiendum Nicodemus juxta legis sanctionem »invitabat. Cùm autem Episcopus ad id quod » proposuerat eorum animos inducere non posset » aliâ viâ eorum invidiam refraenare attentat B dicens ad discussionem tantae rei paucos qui » adeant non posse sufficere majorisque exami» nis causam hanc indigere ; in hocque ulteriùs » tantùm suum esse consilium ut ad Abbatiam » meam, hoc est Monasl.erium S. Dionysii, Ab» bas meus [ Adam ] qui aderat me reduceret » ibique pluribus ac doctioribus personis convo» catis, diligentiori examine quid super hoc fa» ciendum esset statueretur. Assensit Legatus huic » novissimo consilio et caeteri omnes. Tune » aemuli mei nihil se egisse cpgitantes, si extra » dicecesim suam hoc negotium ageretur ubi vi» delicet judicium minime exercere valerent qui » scilicet de justitia minùs confidebant Archiex piscopo persuaserunt hoc sibi valdè ignomi» niosum esse, si ad aliam audientiam causa haec » transferretur, et periculosum fieri si sic evade» rem. Et statim ad Legatum concurrentes ejus » immutaverunt sententiam et ad hoc invitum » pertraxerunt ut librum sine ulla inquisitione » damnaret atque in conspectu omnium statim » combureret et me in alieno Monasterio pen renni clausurâ cohiberet. Quod cùm Carno» tensis proesensisset Episcopus, statim machina» menta haec ad me retulit, et me vehementer » hortatus est ut hoc tantô leniùs tolerarem quantô » violentiùs agere eos omnibus patebat. Vo» catus itaque statim ad Concilium adfui et sine n ullo discussionis examine meipsum compule» runt propriâ manu librum memoratum meum » in ignem projicere. Cùm autem ego ad pro» fitendam fidem meam et exponendam assurge» rem ut quod sentiebam verbis propriis expri» merem adversarii dixerunt non esse aliud mihi » necessarium nisi ut symbolum Athanasii reci» tarem quod quivis puer aequè facere posset. » Ac ne ex ignorantia praetenderem excusationem » quasi qui verba illa in usu non haberem scrip» turam ad legendum afferri fecerunt. Legi inter » suspiria singultus et lacrymas prout potui. » Inde quasi reus et convictus Abbati S. Medardi » qui aderat, traditus ad claustrum ejus tan» quam ad carcerem trabor statimque Conci» lium solvitur. Abbas autem et Monachi illius » Monasterii me sibi remansurum ulteriùs arbi» trantes summâ exultatione susceperunt et cum » omni difigentia tractantes consolari frustra ni» tebantur. Legatus statim pœnitentiâ ductus » post aliquot dies, cùm ad tempus coactus sa» tisfecisset illorum invidiae me de alieno educn tum Monasterio ad proprium remisit (nempè » S. Dionysii in Francia) ».

Annus verô quo istud Concilium habitum est controverlitur. Stat Labbeus pro anno 1120, Pagius pro sequenti neutri assentimur. Cùm enim ex ipsomet Abaelardo constet paulô post mortem Guillelmi de Campellis quam Januario mensi anni 1122 assignant certis argumentis fulti Galliae Christianae novae Auctores Concilium Suessionense coacfum fuisse sequitur in eodem illud anno collocandum esse.