Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/744

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Cap. 54.

  • An. 1148.

Eon de

l’Etoile.

Cap. 55.

An. 1148.

Cap. 56.


EX OTTONIS FRISINGENSIS

excellentiam intellexisse secundùm quod antonomasticè Paulum solemus vocare A Apostolum vel gloriosam Dei Genitricem Virginem singularem, eo quod nec est, nec fuit, nec erit talis Virgo quse videlicet sit mater et Virgo. Eâ rationis proportione trium Personarum excellentiam se considérasse cum tria singularia diceret, asserebat cùm nec sit nec fuerit, nec futurus sit talis Pater, qui scilicet sit Pater et Deus atque in eumdem modum talis Filius talis Spiritns Sanctus. Duni ita per aliquot dies jam sgepedictus Episcopus coram summo Pontifice de fide sua in civitate Parrhisius discuteretur sentiens Papa utpotè vir cautus et religiosus causse difficultatem protelandam eam usque ad universale Concilium adjudicavit. Erat enim in proxima medianse Quadragesimœ Dominica apud illius Galliae metropolim Remis générale indictum Concilium tam ex eo quod prœtaxatus Papa persecutionem populi sui declinando in Galliis morabatur, quàm ob hoc quod quidam penè laïcus, haeretici honorem in.vaccis populorum B affectans, examini Ecclesiae reservandus in vinculis tenebatur. Iste in angulis Galliae, id est circa Britanniam et Guasconiam (eo quod remotis ibi a corde Francis ? populis simplicitas vel potiùs, ut ita dixerim stulticitas cui facilè error obrepere solet abundat) verbum prsedicationis assumpserat Eumque tanquam Dei filium se nominans multàm post se rudis populi traxit multitudinem, dicens quodipse esset per quem omnis oratio concluditur cùm dicimus Per eum etc.

Igitur volvente tempore cùm eadem mediana Quadragesima adveniret dumque a Turcis populi dispersi Hierusalem tendentes per altum navigaremus œquor in basilica Dei genitricis semperque Virginis Maria ; Remis présidente summo Pontifice Eugenio sedit Concilium. Productus fuit ibi ut fingere liceat cum scriptulis suis prœdictus Eum vir rusticanus et illiteratus nec haeretici C nominis dignus ac pro contumaci fatuitate vel fatua contumacia sua puniendus, Sugerio Abbati S. Dionysii qui regni negotia ob absentiam Regis in occidentali Francia juxta illius Gœnobii prœrogativam administrabat commissus ab eoque arctse custodise mancipatus vitam in brevi finivit Itaque finitâ Synodo salutiferisque ad innovationem seu confirmationem antiquorum ibidem promulgatis decretorum Capitulis prudentiores et viciniores ad causam Episcopi Giliberti terminandam Veservantur. Decursâ mediana ? Quadragesimse hebdomadâ sacroque Dominicse Passionis tempore inchoante Episcopus Pietavinus manente adhuc summo Pontifice Remis rursùs ad judicium trahitur in cubiculo ubi urbis Episcopus cum senioribus sedit vocatur et ab eo quid de fide S. Trinitatis sentiat subtiliter interrogatur ille orthodoxorum Patrum quas non in schedulis sed in corpore librorum integras D attulerat legi faciens auctoritates eamdem se quam illi fidem tenere asserebat. Cùmque hujuscemodi sermone seu legendi prolixitate dies detineretur tanquam tœdio affectus Romanus inquit Antistes « Multa frater dicis multa et ea » fortassis qua ? a nobis non intelliguntur legi facis sed simpliciter a te cognos» cere velim, anne illam summam essentiam quâ tres Personas profiteris unum » Deum, credas esse Deum » ? Qui diutinâ collatione latigatus minus prsemeditatè respondit Non. Quod dictum mox ab ejus ore raptum notarius excepit scribens in hune modiun « Episcopus Pictaviensis scripsit et dixit quod divina » essentia non est Deus. In commentario enim super Boetium de Trinitate, ubi » Auctor theologica a naturalibus prœdicamenta discernens inter caetera posuit » Slibstantia qua Deus est iste apposuit non quœ Deus est id est ut non ad » subsistentem sed ad subsistentiam referatur » Sicque in hsec verba conventus E eâ die dimittitur. Episcopus totum quod superfuit illius diei spatium cum nocte subsequente amicos suos :ex Cardinalibus quos habuit non paucos circuit. In crastino ipso denuo coram summo Pontifice in causa posito recitatur scriptum cujus ut ab eo reddatur ratio exposcitur. Ipse se hoc non simpliciter concessisse asserebat dicebat enim hoc nomen Deus quandoque in designatione naturse quandoque in designatione Personœ unius etiam poni in designatione natura ? ut cùm dicitur Deus Unis unus est Persona ? ut cùm dicitur Pater est Deus Filins est Deus Personae et unius tantùm de tribus ut ibi Ascendit Deus in jubilatione quod de Persona Filii dictum esse nemo ambigit. Quare et aiebat se Giliberti ( ut patet inprioribus ) dixhse visus esset, quod retur ; sequecatholicœfideiassertoremjuxta sanctœRoquempiampossetoffendere,adipsorumarbitriumcorrigeman <e,imàetuniversalisEccle$ia :regulamprofessusest.