Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/745

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DE GESTIS FRIDERÏGI IMP. LIB. I.


Actis. 

1

Cap. 57.

Ooooij

A divinitatem esse Deum in illo tantùm sensu concedere, quo Deus ponitur pro natura ; in eo vero absolutè concedere non audere, quo pro qualibet Personarum hoc nornen Deus accommodatur ne videlicet, si indeterminatè profiteretur divinitatem esse Deum id est, quamlibet Personarum, cogeretur sine determinatione concedere quidquid de qualibet Personarum, et de essentia sicque in hanc incideret absurditatem ut sicut Personam Filii, ita Divinam essentiam indeterminatè incarnatam passam confiteretur. Ex qua absurditate facilè sensus haereticus juxta Sabellium emergeret, ut eadem res diceretur et generans et genita, et eadem se ipsam genuisse. Quod autem inter naturam et Personam non mathematicâ abstractione sed Theologicâ consideratione quoquo modo divideret ratio, et ratione et auctoritate probare nitebatur. Item quod non natura sed Filii Persona carnem suscepisse credenda sit hac auctoritate Toletani B Concilii ostendit solum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis etc. Quam auctoritatem cùm determinare vellet Clarevallensis Abbas aliqua verba quse Cardinalibus displicerent protulit Episcopo Pictavino dicente Et hoc scribatur. Ad quod ille respondit Scribatur stylo ferreo, ungue adamantino. Moxque ad publicum progressus omnes quos poterat convocavit ibi cum Archiepiscopis, virisque religiosis et eruditis contra quatuor praedicta quae Pictavino Episcopo imponebantur Capitula, fidem suam in hune modum ipse cum aliis et alii cum ipso exposuerunt. (Sequitur fideiprofessio.)

Quod Gallicanse Ecclesise factum tam graviter sacer Cardinalium senatus accepit, ut cum magna mentis indignatione Curiam intraret ac tanquam unum corpus effecti unâ omnes voce Pontifici suo dicerent « Scire debes quod a nobis, per » quos tanquam per cardines universalis Ecclesiae volvitur axis, ad regimen totius Q » Ecclesise promotus, a privato universalis Pater effectus, jam deinceps te non » tuum sed nostrum potiùs esse oportere nec privatas et modernas amicitias » antiquis et communibus prseponere, sed omnium utilitati consulere, Roma» naeque Curiae culmen ex officii tui necessitudine curare et observare debere. » Sed quid fecit Abbas tuus et cum eo Gallicana Ecclesia ? Quâ fronte quo » ausu cervicem contra Romanse sedis primatum et apicem erexit Hase est enim » sola qnae claudit, et nemo aperit ; aperit, et nemo claudit. Ipsa sola de fide » Catholica discutere habens a nullo etiam absens in hoc singulari honore » prsejudicium pati potest. Sed ecce Galli isti, etiam faciem nostram contem» nentes super Capitulis quse his diebus nobis assidentibus agitata sunt, tanquam » fînitivse sententiae ultimam manum apponendo, nobis inconsultis fidem suam » scribere praesumpserunt. Certè si in Oriente, utpotè Alexandriâ vel AntioD » chiâ coram omnibus Patriarchis hujusmodi tractaretur negotium, nihil firmâ » stabilitate solidum sine nostra definiri valeret auctoritate quinimo juxta » antiquorum Patrum instituta vel exempla, Romano servaretur examini termi» nandum. Quomodo ergo isti in nostra praesentia usurpare audent, quod etiam » remotioribus etjnajoribus nobis non licet ? Volumus igitur huic tam temèrarise » novitati celeriter assurgas, ipsorumque contumaciam punire non différas ». Quos Romanus Pontifex blando mitigans eloquio, Abbate ad se vocato, de hoc facto qualitateve facti solerter inquirit. Cui ille humiliter et cum reverentia respondit se vel dominos Episcopos nihil de praefatis Capitulis definisse sed quia ab Episcopo Pictavino audierat ut fides sua scriberetur, ideirco, quia solus nollet, illorum auctoritate ac testimonio simpliciter se quod sentiret exposuisse. Hocque tam humili quàm modeste ipsius responso prosdicta Cardinalium indignatio E conquievit, ita tamen ut praefatum scriptum tanquam inconsultâ Curiâ prolatum, velut auctoritatis pondere carens pro symbolo in Ecclesia ( quod in Conciliis contra hsereses congregatis fieri solet) non haberetur. Benedictus per omnia Deus, qui sic Ecclesiae suae, sponsse suae providit, ne vel summa membra a capite suo dissiderent vel tantus religiosarum et discretarum personarum numerus Gallicanes Ecclesiae aliquod judicii pondus a sede Romana reportans, schisjnatis non parvi occasio esset.

Haec pauca ex multis de illius Concilii agenda dixisse sufficiat hoc tamen apposito quod de tribus Capitulis propter prsemissam tumultuationem, nihil definiri potuit. Nec mirum ; in quarto enim non multùm ab aliis discordabat Episcopus Gilibertus, cùm illi profiterentur naturam incarnatam, sed in Filio iste Personam Filii incarnatam non sine sua natura. De prsedicatione Persona-