Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/801

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX CHRONICO SAXONICO.


Corr. vni.

Xxxxij

A magni erant per loca et pestilentiae et fames terroresque de cœlo et signa magna et quia jam in omnes gentes evangelica tuba justi Judicis adventum praeconabatur etiam totum mundum signa properata portendentem universalis Ecclesia contemplabatur. Subsecuta est expeditio non tam humanitùs quàm divimtus ordinata Hierosolymam ex omni penè mundi sed maxime occidentalium regnorum partibus tendentium. Unde merito redarguendi sunt, qui vetusto semper errore contenti novitatem hanc jam senescenti mundo necessariam ore temerario reprehendunt. Laudemus autem alios quosdam nostri temporis viros gloriosos qui vicerunt regna mundi qui relictis propter pium ovis* centesima ? qusesitorem conjugibus ac liberis regnis ac divitiis posuerunt animas suas in manibus suis zelo zelantes pro Deo exercituum, excitati scilicet in zelum frequentibus nuntiis super oppressione dominici sepulcri ac desolatione omnium B orientalium Ecclesiarum quas gens ferocissima Turcorum per aliquot annos suo subactas dominio inauditis calamitatibus jamjamque deleverat quibus ut dictum est subvenire cupientes sicut diversis agminibus ita diversis etiam et incertis ducibus plerique properabant sicut in sequentibus dicetur. Anno Dominicae Incarnat. mxcvi. Signum in sole apparuit v Nonas Martii, secundâ feriâ incipientis Quadragesimae et eclipsis lunae facta est vi Idus Augusti lunâ xiv. Diversa quoqueprodigia mundus parturisse referebatur ex t quibus aliqua hic interseri duximus utilissimum cuncta verô longissimum. Nam et nos cometem in plaga meridiana stantem suumque splendorem in obliquum gladn more protendentem tune circa Nonas Octobris vidimus. Anno vero post haec tertio stellam aliam in orientem locum suum longo interstitio saltibus mutantem, vi Kal. Martii conspeximus. Nubes quoque sanguineas tam ab occiC dente quàm ab oriente surgentes sibique invicem in cœli centro concurrentes rursùmque mediis ferè noctibus a septentrione igneos exsurgere splendores plerumque etiam faculas per aërem volitantes vidisse nos testibus comprobamus. Ut hœc ergo manifesta fierent quœ signa portenderent quidam cui nomen Petrus erat in finibus emersit Hispaniae (a) qui ut ferebatur primùm reclusus inde claustris exiens prœdicatione suâ totam commovit provinciam et non solùm viros plebeios verùm etiam Duces Reges cœterasque mundi potestates, utque ad majora veniam Episcopos Monachos reliquosque Ecclesia ? ordines ut se sequerentur persuasit quamdam circumferens cartulam quam de cœlo asserebat lapsam quâque continebatur universam de cunctis mundi partibus christianita tem Hierosolymam armis instructam debere migrare indeque Paganos propulsantem eam cum suis finibus in perpetuum possidere hocque Dde illo Evangelii testimonib confirmabat ubi Jésus de destructione urbis illius faciens sermonem sic coneludit Et Jérusalem inquit, conculcabitur a gentibus donec impleantur tempora gentium.

Consentientibus igitur dictis ejus omnibus régna rectoribus urbes pastoribus vici desolantur habitatoribus nec tantùm viri seu pueri sed et mulierum quamplurimae hoc iter sunt aggressse. Quâ tempestate Alexius Imperator Constantinopolitanus super barharis supradictis videlicet Turcis per majorem regni sui partem diffusis non paucas epistolas Urbano Papas direxit quibus in defensionem Ecclesiarum orientalium se non sufficere deploravit obtestans totum si fieri posset occidentem qui jam ex integro christianâ professione censeretur, sibi in adjutorium advocari promittens per se cuncta necessaria prœliaturis terrâ marique ministrari. Inde commotus Apostolicus et omnis Ecclesia E in Arvernia apud Clarummontem (b) in confinio Hispaniae Concilium generale congregari fecit quo etiam ipse laborioso nimis itinere perveniens innumeris qui ibidem convenerant populis diversorumque regnorum legatis universa quœ praescripta sunt et multa ampliora ore facundissimo declaravit. Mox tot millibus in lacrymas resolutis variarumque linguarum planctibus in altum levatis, in hoc eis doctor egregius remissionem omnium condonat peccatorum 1, si renunciatis omnibus quae possidebant crucem post Christum unanimiter portantes periclitantibus Christianis ferrent auxilium quâ sponsione arrectis auribus omnium designata sunt ad praesens in Domini militiam circiter centum (a) Petrus is erat Ambianensis. quœ superiùs Auctor commemoravit, et quae anno (b) Claromontense Concilium an. 1093 mense 1096 merità illigat. Petri quoque Eremiti prœdiNovembri habitum est proinde ante portenta catio Claromontense Concilium prœcesserat