Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/802

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX CHRONICO SAXONICO.


Corr. mxcvi.

mima virorum ex Aquitania scilicet atque Normannia Anglia Scotthia A Hibernia Britannia Galicia Wasconia Gallia Flandria Lotharingia cseterisque gentihus christianis qui omnes crucis signaculum in vestibus suis ob mortificationis commonitorium prœferebant. Quibus omnibus venerandae sanctitatis et sapientiœ virum Hademarium [Podiensem] Episcopum Urbanus Papa prsefecit cui ligandi solvendique potestatem concessit, insignitumque cœlestis militiœ exercitum stigmate Apostolicâ benedictione consignans condicto ab imiversis tempore .profectionis ipse cum non modica ejusdem expeditioms turma in Italiam rediit.

Legatis denique singulis ad sua regressis pervagata cis citraque mox orbem totum fama commovit, insuper ipsum Oceanum supervolans Insulanorum classibus maria in cœlestis Regis militiam redundare fecit. Denique tam ignotos effudit Oceanus populos quorum non dicam mores et habitus sed nec loque- B lam quisquam hujus littoris habitator vel de ipsis marinariis agnosceret rursùmque alios quibus nihil prêter panem et aquam in usu victûs esset itemque quosdam quibus argentan pro ferro in omnibus suis utensilibus esset. Francigenis occidentalibus facile persuaderi poterat sua rura relinquere. Nam Gallias per aliquot annos nunc seditio civilis, nunc famés, nunc mortalitas nimis afflixerat, postremo plaga illa quœ circa Nivalensem S. Gertrudis Ecclesiam orta est usque ad rites desperationem terruerat tactus enim quisquam igne invisibili quâcumque corporis parte tamdiu sensibili tormento incomparabiliter et irremediabiliter ardebat quousque vel spiritum cum cruciatu vel cruciatum cum ipso tacto membro amitteret. Testantur hoc nonnulli manibus vel pedibus hâc pœnâ truncati. Reliquarum nationum plebes vel personne alise prseter Apostolicum edictum. prophetis quibusdam inter se nuper ortis seu signis cœlestibus et revelationibus ad terram se C repromissionis vocatas alise se quibusdam incommoditatibus ad talia vota compulsos fatebantur magna quippè pars eorum cum conjugibus ac prole totâque re familiari onusti proficiscebantur. Orientalibus autem Francis et Saxonibus Thuringis quoque, Bawaris ac Alamannis hsec buccina minime insonuit propter illud schisma quod inter regnum et Sacerdotium Alexandri Papse, Teutonicos Romanis et Romanes .Teutonicis invisos et infestos fecerat. Inde est qubd idem Teutonicus populus in principio hujus profectionis causam ignorantes, per terram suam transeuntes tot legiones equitum, tot turmas peditum, totque catervas ruricolarum, foeminarum atque parvulorum quasi inaudita stultitiâ delirantes subsannabant utpotè qui pro certis incerta captantes terram nativitatis relinquerent et terram repromissionis incertam certo discrimine appeterent renuntiarent facultatibus propriis, inhiarent alienis. Sed quamvis nostra D gens cseteris multo sit insolentior respectu tamen divino inclinatur tandem ad verbum ejusdem remunerationis furor Teutonicus a conviantium scilicet turbis rem ad integrum edoctus. Prœterea signum in sole, quod praescnptum est, visum, aliaque portenta ad hujusmodiexercitia non paucos antea torpidos excitaverunt. Necmoratur inimicus ille generis humani bono illi semini zizania superseminare, pseudoprophetas suscitare dominicis exercitihus falsos fratres et inhonestasfœminei sexûs personas intermiscere. Sicque per aliorum hypocrisim atque mendacia per aliorum verb nefarias pollutiones Christi greges adeo turbabantur utinerrorem mitterentur si fieri posset etiam electi. Haecque est causa quâ quidam simpliciores fratres utpotè rem ignorantes, scandalizati totum hujus profectionis conatum vanum atque frivolum ipsi nimis prsepropen judices interpretati sunt.

Anno Dominicse Incarnat. mxcvii* comètes apparaît. Mense Martio inchoatum est iter Hierosolymitanum in eodem anno. Godefridus Dux Lotharin«nae vir genere armis et ingenio clarissimus qui priori anno cunctis quœ possederat in pretia redactis militibus copiosis fideque non modicâ mstructus similiter alii Principes quorum hsec sunt nomina Hugo Magnus, frater Philippi Regis Francorum Boëmundus Princeps Apulise Roberti Wiscardi filius frater Godefridi Ducis Baldewinus, qui postea regnavit in Hierosolymis Raimundus Cornes de Sancto iEgidio cum Gothis et Wasconibus Rotbertus Cornes Nortmannicus Willehelmus Regis Anglorum filius Rotbertus Cornes de Flandria et Stephanus Cornes Blesensis ; Cornes Baldewinus de Monte, et 13aldewinus Cornes de Ganda Pisanus Archiepiscopus de Tuscia Strasburgensis