Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/88

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX WILLÏELMI MALMESBURÏENSIS


An. 1088.

de Mol-

braio.

Rocliester.

subjecit suo. Accessit et favori ejus maximum rerum momentum Archiepiscopus A Lanfrancus, eô quod eum nutrierat et militem fecerat quo auctore et annitente, die Sanctorum Cosmœ et Damiani coronatus, reliquo hyemis quietè et favorabiliter vixit.

Quâ exactâ, mox in initio veris primus illi conflictus contra Odonem patruum, Episcopum Bajocensem fuit. Namque ciim ille ut dixi solutus a vinculis, Robertum nepoteni in Comitatu Normanniae coofirmasset, Angliam venit, recepitque a Rege Comitatum Cantiae. Sed cum omnia non suo arbitratu ut olim, in regno disponi videret (nam Willielmo Dunelmensi Episcopo commendata erat rerum publicarum administratio) livore ictus et ipse a Rege descivit, et multqs eodem susurro infecit Roberto regnum competere, qui sit et remissions animi, et juveniles stultitias multis jam laboribus decoxerit hune delicatè nutritum, animi ferociâ, quam vultus ipse demonstret, prsetumidum, B omnia contra fas et jus ausurum ; brevi futurum, ut honores jamdudùm plurimis sudoribus partos amittant nihil actum morte patris, si quos ille vinxerit, iste trucidet. Haec ipse, hœc Rogerius de Monte-gomerico haec Galfridus Constantiensis Episcopus cum nepote Roberto Comité Humbrensium et cum reliquis primo clam fremebant, post etiam palàm per veredarios missis epistolis frequentabant. Quin etiam Willielmus Dunelmensis Episcopus, quem Rex à secretis habuerat, in eorum perfidiam concesserat quod graviter tulisse Regem ferunt, quia cum amissae caritatis dispendio remotarum provinciarum frustrabatur compendio. Itaque Odo prsedam omnem Rovecestriam comportabat, regios fiscos in Cantia devastans, maxime terras Archiepiscopi immortale in eum odium anhelans, quod ejus consilio a fratre se in vincula conjectum asserebat ; sed nec fides verborum vacillabat. Nam cùm olim Willielmus senior apud Lan- C francum quereretur se a fratre deseri « Tu, inquit, prende eum et vinci » « Ecquid, respondit ille, quia Clericus est » ? Tune Archiepiscopus lepidâ hilaritate. « Non, dixit, Episcopum Bajocensem capies sed Comitem Cantia ? » custodies ». Gaufridus Episcopus cum nepote Bathoniam et Bercheleiam, partem pagi Wultensis depopulans, manubias apud Bristow collocabat. Rogerius de Monte-gomerico exercitum suum a Scrobesbiria cimi Wallensibus mittens, coloniam Wigorniensem praedabatur jamque Wigorniam infestus advenerat, cùm regii milites qui prsetendebant, freti benedictione Wlstani Episcopi, cui custodia castelli commissa erat, pauci multos efïugarunt, pluribusque sauciis et csesis, quosdam abduxerunt. Prœterea Rogerius Bigod apud Nwwwh, et Hugo de Grentemeimil apud Legecestre, suis quisque partibus rapinas urgebant. Ita totis defectionis viribus in eum, cui nec prudentia nec fortuna deerat, fi"ustra D sseviebatur. Namque ille videns Normannos penè omnes in una rabie conspiratos, Anglos probos et fortes viros, qui adhuc residui erant, invitatoriis scriptis arcessit quibus super injuriis suis querimoniam faciens, bonas leges et tributorum levamen liberasque venationes pollicens, fidelitati suae obligavit. Nec minori astutiâ Rogerium de Monte-gomerico secum dissimulatâ perfidiâ equitantem circum venit. Seorsùm enim ducto magnam ingessit invidiam, dicens se libenter imperio cessurum, si illi et aliis videatur, quos pater tutores reliquerat ; non se intelligere quid ita efîfrgenes sint si velint pecunias, accipiant pro libito ; si augmentum patrimoniorum, eodem modo prorsùs quae velint habeant ; tantùm videant ne judicium genitoris periclitetur. Quod si de se putaverint aspernandum, de se ipsis caveant exemplum idem enim se Regem, qui illos Duces fecerit. His verbis Comes et pollicitationibus incensus qui primus E factionis post Odonem signifer fuit, primus defecit. Continue ergo in desertores [ Rex ] profectus castella patrui sui [ Odonis ] Tunebrige et Pevensel, effregit ; ipso in posteriori intercepto, captum ad quod libuit jusjuranduni impulit, ut Angliâ decederet et Rovecestriam traderet. Ad quod implendum eum eum fidelibus suis prœmisit, lento pede prœeuntes subsecutus. Erat tune apud Rovecestriam omnis penè juventutis ex Anglia et Normannia nobilitas, tres fîlii Rogerii Comitis et Eustachius Bononiae junior, multique alii quos infra curam nostram existimo. Regii cum Episcopo pauci et inermes (quis enim eo prsesente insidias timeret ?) circa muros desiliunt clamantes oppidanis ut portas aperiant, hoc Episcopum praesentem velle, hoc Regem absentem jubere. At illi de muro conspicati, quod vultus Episcopi cum verbis oratorum non