Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/266

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Sed Galba, post nuntios Germanicæ seditionis, quamquam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius quònam exercituum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit. Adhibitoque super Vinium, ac Laconem, Mario Celso consule designato, ac Ducennio Gemino præfecto urbis, pauca præfatus de sua senectute, Pisonem Licianianum accersiri jubet : seu propriâ dilectione, sive ut quidam tradiderunt, Lacone instante ; cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia : sed callidè ut ignotum sovebat, & prospera de Pisone fama consilio ejus fidem addiderat. Piso M. Crasso & Scriboniâ genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui, & æstimatione rectâ severus, deterius interpretantibus tristior habebatur. Ea pars morum ejus, quo suspectior solicitis, adoptanti placebat.

Igitur Galba apprehensâ Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur. Si te privatus, lege curiata apud Pontifices, ut moris est, adoptarem ; & mihi egregium erat tunc, Pompeii & M. Crassi sobolem in penates meos adsciscere ; & tibi insigne, Sulpiciæ ac Lutatiæ decora, nobilitati tuæ adjecisse. Nunc me deorum hominumque consensu ad imperium vocatum, præclara indoles tua, & amor patriæ impulit, ut principatum, de quo majores nostri armis certabant, bello adeptus, quiescenti offeram ; exemplo divi Augusti, qui sororis filium Marcellum, dein generum Agrippam, mox nepotes