Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/290

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

ageret. Habitune & incessu, an illo muliebri ornatu, mereretur imperium ? Falluntur, quibus luxuria specie liberalitatis imponit. Perdere iste sciet, donare nesciet. Stupra nunc, & comessationes, & seminarum cœtus, voluit animo ; hæc principatus præmia putat, quorum libido ac voluptas, penes ipsum sit ; rubor ac dedecus, penes omnes. Nemo enim unquam imperium ftagitio quæsitum bonis artibus exercuit. Galbam consensus generis humani ; me Galba, consentientibus vobis, Cæsarem dixit. Si Respublica & senatus, & populus, vana nomina sunt ; vestra, commilitones, interest, ne imperatorem pessimi faciant.

Legionum seditio adversum duces suos audita est aliquando : vestra fides famaque illæsa ad hunc diem mansit ; & Nero quoque vo destituit, non vos Neronem. Minus XXX transfugæ & desertores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentes nemo ferret, imperium assignabunt ? Admittitis exemplum ? & quiescendo commune crimen facitis ? Transcendet hæc licentia in provincias : & ad nos scelerum exitus, bellorum ad vos pertinebunt. Nec est plus quod pro cœde principis, quàm quod innocentibus datur ; sed proinde à nobis donativum ob fidem, quàm ab aliis pro facinore accipietis.