Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/302

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Ac ne qua saltem in successore Galbæ spes esset, accersit ab exsilio, quem trislitiâ & avaritiâ sui simillimum judicabat. Vidistis, commilitones, notabili tempestate, etiam deos infaustam adoptionem aversantes. Idem senatus, idem populi Romani animus est. Vestra virtus expectatur, apud quos omne honestis consiliis robur, & sine quibus quamvis egregia invalida sunt. Non ad bellum vos, nec ad periculum voco : omnium militum arma nobiscurn sunt. Nec una cohors togata defendit nunc Galbam, sed detinet. Cum vos aspexerit, cùm signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, quis mihi plurimùm imputet. Nullus cunctationi locus est in eo consilio, quod non potest laudari nisi peractum.

Aperiri deinde armamentarium jussit ; rapta statim arma, sine more & ordine militiæ, ut prætorianus, aut legionarius insignibus suis distingueretur. Miscentur auxiliaribus, galeis scutisque. Nullo tribunorum centuriorumve adhortante, sibi quisque dux & instigator : & præcipuum pessimorum incitamentum, quod boni mærebant.