Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/308

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Titum inde Vinium invasere ; de quo & ipso ambigitur, consumpserit ne vocern ejus instans metus, an proclamaverit, non esse ab Othone mandaturn ut occideretur. Quod seu finxit formidine, seu conscientiâ conjurationis confessus est : huc potiùs, ejus vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit, cujus caussa erat ; ante ædem divi Julii jacuit, primo ictu in poplitem, mox ab Julio Caro legionario milite in utrumque latus transverberatus.

Insignem illâ die virum Sempronium Densum ætas nostra vidit. Centurio is prætoriæ cohortis à Galba custodiæ Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis, & scelus exprobrans, ac modò manu, modo voce, vertendo in se percussores, quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit. Piso in ædem Vestæ pervasit, exceptusque misericordiâ publici servi, & contubernio ejus abditus, non religione, nec cærimoniis, sed latebrâ imminens exitium differebat ; cùm abvenere, missu Othonis, nominatim in cædem ejus ardentes, Sulpicius Florus è Britannicis cohortibus, nuper à Galba civitate donatus, & Statius Murcus speculator ; à quibus protractus Piso, in foribus templi trucidatur.

Nullam cædem Otho majore lætitâ excepisse nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur : seu tum primùm levata omni solicitudine mens, vagare gaudio cœperat, seu recordatio majestatis in Galbâ, amicitiæ in T. Vinio, quamvis