Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/314

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Exacto per scelera die, novissimum malorum fuit lætitia. Vocat senatum prætor urbanus ; certant adulationibus ceteri magistratus. Accurrunt patres decernitur Othoni tribunica potestas, & nomen Augusti, & omnes principum honores, annitentibus cunctis abolere convicia ac probra ; quæ promiscuè jacta hæsisse animo ejus nemo sensit. Omisisset offensas, an distulisset, brevitate imperii in incerto fuit.

Otho, cruento adhuc foro, per strages jacentium, in Capitolium atque inde in Palatium vectus, concedi corpora sepulturæ, cremarique permisit. Pisonem Verania uxor ac frater Scribonianus, T. Vinium Crispina filia composuere, quæsitis redemptisque capitibus, quæ venalia interfectores servaverant.

Piso unum & tricesimum ætatis annum explebat, famâ meliore quam fortunâ. Fratres ejus Magnum Claudius, Crassum Nero interfecerant. Ipse diu exsul, quatriduo Cæsar properatâ adoptione, ad hoc tantum majori fratri prælatus est, ut prior occideretur. T. Vinius XLVII. annos variis moribus egit. Pater illi è prætoria familia, maternus avus è proscriptis. Primâ militia infamis, Legatum Calvisium Sabinum habuerat : cujus uxor, malâ cupidine visendil situm castrorum, per noctem militari habitu ingressa, cùm vigilias & cetera militiæ munia eâdem lasciviâ tentasset, in ipsis principiis stuprum ausa, & criminis hujus reus T. Vinius arguebatur. Igitur jussu C. Cæsaris oneratus