Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/316

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


catenis ; mox mutatione temporum dimissus, curfu honorum in offenso, legioni post præturam præpositus, probatusque ; servili deinceps probro respersus est, tamquam scyphum aureum in convivio Claudii furatus. Et Claudius postera die soli omnium Vinio fictilibus ministrari jussit. Sed Vinius, proconsulatu, Galliam Narbonensem severè integrèque rexit. Mox Galbæ amicitia in abruptum tractus, audax, callidus, promptus, & prout animum intendisset, pravus aut industrius, eâdem vi. Testamentum T. Vinii magnitudine opum irritum : Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit.

Galbæ corpus diu neglectum, & licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum, dispensator Argius, è prioribus servis, humili sepultura in privatis ejus hortis contexit. Caput per lixas calonesque suffixum, laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus is Neronis punitus à Galba fuerat) postera demum die repertum, & cremato jam corpori admixtum est. Hunc exitum habuit Ser. Galba tribus & septuaginta annis ; quinque principes prospera fortuna emensus, & alieno imperio felicior, quàm suo. Vetus in familia nobilitas, magnæ opes ; ipsi medium ingenium, magis extra vitia quàm cum virtutibus. Famæ nec incuriosus, nec venditator. Pecuniæ alienæ non appetens, suæ