Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/322

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


tantum suas turmasque noverant : exercitus finibus provinciarum discernebantur. Tum adversus Vindicem contractæ legiones seque & Gallias expertæ, quærere rursus arma, novasque discordias : nec socios ut olim, sed hostes & victos vocabant. Nec deerat pars Galliarum quæ Rhenum accolit, easdem partes secuta, ac tum acerrima instigatrix adversus Galbianos ; hoc enim nomen fastidito Vindice indiderant. Igitur Sequanis Aedisque, ac deinde prout opulentia civitatibus erat, infensi, expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo super avaritiam & arrogantiam præcipua validiorum vitia, contumaciâ Gallorum irritati, qui remissam sibi à Galbâ quartam tributorum partem, & publicè donatos in ignominiam exercitus jactabant.

Accessit callidè vulgatum, temerè creditum, decumari legiones, & promptissimum quemque centurionum dimitti ; undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama, infensa Lugdunensis colonia, & pertinaci pro Nerone fide fecunda rumoribus. Sed plurima ad singendum credendumque materies in ipsis castris, odio, metu, &, ubi vires suas respexerant, securitate.