Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/340

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


victor prohibuit. Lætum augurium Fabio Valenti exercituique, quem in bellum agebat, ipso profectionis die, aquila leni meatu, prout agmen incederet, velut dux viæ prævolavit : longumque per spatium, is gaudentium militum clamor, ea quies interritæ alitis fuit, ut haud dubium magnæ & prosperæ rei omen acciperetur.

Et Treveros quidem ut socios securi adiere. Divoduri ( Mediomatricorum id opidum est) quamquam omni comitate exceptos, subitus pavor exterruit, raptis repentè armis, ad cædem innoxiæ civitatis, non ob prædam, aut spoliandi cupidinem, sed furore & rabie, & caussis incertis, eoque difficilioribus remediis ; donec precibus ducis mitigati, ab excidio civitatis temperavere. Cæsa tamen ad quatuor millia hominum. Isque terror Gallias invasit, ut venienti mox agmini universæ civitates, cum magistratibus & precibus, occurrerent, stratis per vias pueris. feminisque quæque alia placamenta hostilis iræ, non quidem in bello, sed pro pace tendebantur.

Nuntium de cæde Galbæ & imperio Othonis, Fabius Valens in civitate Leucorum accepit. Nec militum animus in gaudiam, aut formidinem permotus, bellum volvebat. Gallis cunctatia exemta, & in Othonem ac Vitellium odium par, ex Vitellio & metus. Proxima Lingogum civitas erat, fida partibus ; benignè excepti, modestiâ certavere. Sed brevis lætitia fuit, cohortium