Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/418

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

sed plane ex animo. Jurisconsulti è tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix habentes animam, tamquam qui cum maxime reviviscerent. Et his unus cum vidisset capita conferentes, & fortunas suas deplorantes causidicos, accedit, & ait : Dicebam vobis : Non semper Saturnalia erunt.

Claudius ut vidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti enim μεγαληγοοια nævia cantabatur anapæstis.


Fundite fletus
Edite planctus,
Fingite luctus,
Resonet tristi
Clamore forum ;
Cecidit pulchre
Cordatus homo,
Quo non alius
Fuit in toto
Fortior orbe.
Ille citato
Vincere cursu
Poterat celeres ;
Ille rebelles