Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/455

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
448
ADDITIONS.

septimana fluunt et labuntur magni et parvi, et trahunt secum ligna usque ad mare harenosum, et priusquam intraverit fluvius lapides evanescunt nec ultra apparent, nec quandiu fluit aliquis eum transire potest. Aliis quatuor diebus transitus patet. Juxta desertum, inter montes inhabitabiles, sub terra, fluit rivulus quidam ad quem non patet aditus, nisi ex fortuito casu. Aperitur enim aliquando, et si quis inde transit potest intrare, et velociter exire ne forte terra claudatur, et quicquid de arena rapit lapides preciosi sunt et gemme. Quia arena et sabulum nichil sunt nisi lapides preciosi et gemme preciose. Rivulus iste fluit in aliud flumen amplioris magnitudinis, in quod homines terre illius intrant et magnam copiam preciosorum lapidum inde trahunt, nec audent illos vendere nisi prius excellentie nostre ipsos demonstrent ; et si eos inter thesauros nostros vel ad usum potentie nostre volumus retinere, data medietate precii, accipimus ; sin autem, libere eos vendere possunt. Nutriuntur autem in illa terra pueri in aqua propter lapides inveniendos, ita ut aliquando tribus vel quatuor mensibus tantum sub aqua vivant. Ultra flumen lapidum sunt .x. tribus Judeorum qui, quamvis fingant sibi reges, servi tamen nostri sunt et tributarii. In alia provincia nostra, juxta torridam zonam, sunt vermes qui lingua nostra vocantur salamandre. Isti vermes non possunt vivere nisi in igne, et faciunt pelliculas quasdam circa se, sicut vermes qui faciunt sericum. Hec pellicula a dominabus palatii nostri studiose operatur, et inde habemus vestes et pannos ad omnem usum nostrum. Isti panni non nisi in igne fortiter accenso lavantur. In auro, et argento, et in lapidibus preciosis, elefantis, dromedariis, camelis et canibus abundat serenitas nostra. Nullus pauper est apud