Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/460

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
453
ADDITIONS.

nis : « Fac palacium filio tuo qui nasciturus est tibi, qui etiam rex regum terrenorum et dominus dominantium universe terre erit. Et habebit illud palacium a Deo sibi talem gratiam collatam quod nullus unquam ibi esuriet, nullus infirmabitur, nullus etiam intus existens poterit mori in ilia qua intraverit die ; et si validissimam famem quis habuerit, et infirmaretur quis ad mortem, si intraverit palacium et steterit ibi per aliquam morulam, ita exiet satur ac si de centum ferculis comedisset, et ita sanus quasi nullam infirmitatem in vita sua habuisset. » Mane facto, quasi Deus pater meus preterritus surrexit de tanta visione, et perfecit palacium, in compositione cujus non sunt nisi lapides preciosi et aurum optimum liquatum pro cemento. Celum ejusdem, id est tectum ejusdem, est de lucidissimis saphiris, et preclarissimi topazii passim sunt inter positi, ut saphiri ad similitudinem veri et serenissimi celi et topazii in modum stellarum palacium illuminent. Pavimentum vero est de magnis tabulis cristallinis. Nec camera nec alia divisio est infra palatium ; quinquaginta columpne de auro purissimo ad modum acus formate, infra palacium, juxta parietes, sunt disposite. In unoquoque angulo, est una ; relique infra ipsas sunt collocate Longitudo uniuscujusque columnarum est .lx. cubitorum ; grossitudo est quantum duo homines suis ulnis circumcingere possunt ; et unaqueque in suo cacumine habet unum carbunculum adeò magnum ut est magna anchora, quibus illuminatur palacium ut mundus illuminatur a sole. Quare columne sunt ut acus acute hac videlicet de causa, quia, si ita essent grosse superius ut inferius, pavimentum et totum palacium non ita illuminaretur splendore carbunculorum. Tanta namque est ibi claritas ut nichil tam subtile, tam exiguum, possit cogitari, si in pavimento esset, quin posset ab aliquo