Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/12

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

clamés8 DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

sem et Herculem prioribus sæculis. Hos enim stoici nostri sapientes pronu ntia ver un t, invictos laboribus, contemptores voluptatis,et victores omnium terrorum. Cato cum feris manus non contulit, quas consectari venatoris agrestisque est ; nec monstra igne ac ferro persecutus est ; nec in ea tempora incidit, quibus credi posset cœlum unius humeris inniti, excussajam antiqua credulitate, et sæculo ad summam perducto solertiam. Cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiæ immensa cupiditate, quam totus orbis in très divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis, et pessum sua mole sidentis, stetit sol us, et cadentem rempublicam, quantum modo una retrahi manu poterat , retinuit : donec vel abreptus, vel abstractûs, comitem se diu sustentatæ ruinæ dédit : simulque exstincta sunt, quæ nefas erat dividi. Nequeenim Cato post libertatem vixit, nec libertas post Catonem. Hinc tu putas injuriam fieri potuisse a populo, quod aut præturam illi detraxit, aut togam ? quod sacrum illud caput purgamentis oris aspersit ? Tutus est sapiens, nec ulla affici aut injuria, aut contumelia potest.

III. Yideor mihi intueri animum tuum incensum, et effervescentem ; paras acclamare : « Hæç sunt quæ auctoritatem præceptis vestris detrahant ! magna promittis, et quæ ne optari quidem, nedum credi possint : deinde ingentia locuti, quum pauperem negastis esse sapientem,