Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/14

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

io DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

non negatis solere illi et servum, et vestem, et tectum, et cibum deesse ; quum sapientem negastis insanirc, non negatis et alienari, et parum sana verba emittere, et quidquid vis morbi cogit, audere ; quum sapientem negastis servum esse, iidem non .itis infitias, et venum iturumj et imperata facturum, et domino suo servilia præstiturum ministeria. Ita, sublato alte supercilio, in eadem quæ ceteri descenditis, mutatis rerum nominibus. Taie itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima specie pulchrum atque magnificum est : nec injuriam, nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem, an extra injuriam ponas. Nam si dicis ilium æquo animo laturum, nullum habet privilegium ; contigit illi res vulgaris, et quædiscitur ipsa injuriarum assiduitate, patientia. Si negas accepturum injuriam, id est, neminem illi tentaturum facere ; omnibus relictis negotiis, stoicus fio. » Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere, quo nulla permittatur injuria. « Quid ergo ? nerao erit qui lacessat, qui tentet ?» Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat : sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem, multum ultra se positam, non icturi appetant. Invulnerabile est, non quod non feritur, sed quod non læditur. Ex hac tibi nota sapientem exhibeo. Numquid dubium