Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/188

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

der184

DE CLEBfENTIA, LIE. Ik

YII. At quare non ignoscat, dicam. Constituamus nune quoque quid sit venia, ut sciamus dari illam asapiente non debere. Venia est pœnæ meritæ remissio. Hane sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est. Ego ut breviter, tanquam in alienojudicio, dicam : ei ignoscitur, qui puniri debuit ; sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil prætermittit, quod debet ; itaque pœnam, quam exigere debet, non donat ; sed illud, quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuit : parcit enim sapiens consulit et corrigit. Idem facit, quod si ignosceret, nec ignoscit ; quoniam qui ignoscit, fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse. Aliquem verbis tantum admonebit, pœna’non afficiet, ætatem ejus emendabilem intuens : aliquem invidia criminis manifeste laborantem, jubehit incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lapsus. Hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis, profide, pro fœdere, pro libertate in bellum accincti sunt. Hæcomnia non veniæ, sed clementiæ opéra sunt. Clementia liberum arbitrium habet : non sub formula, sed ex æquo et bono judicat ; et absolvere illi licet, et quanti vult, taxarelitem. Nihil ex his facit, tanquam justo minus fecerit, sed tanquam id quod constitué, justissimum sit. Ignoscere autem est, quæ judicas punienda, non punire* Venia, debitæ pœnæ remissio est :