Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/36

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

3a DE CONSTANT1A SÀP1ENTIS.

sed ut ille omnes injurias in altum dimittat, patientiaque se ac magnitudine animi defendat. Sic in certaminibus sacris plerique vicere, cædentiuin mao us obstinata patientia fatigando. Ex hoc puta genere sapientem eorum, qui exercilatione longa ac fideli, robur perpetiendi lassandique omnem inimicam vim consecuti sunt. X. Quoniam priorem partem percurrimus, ad alteram transeamus : qua jam quibusdam propriis , plerisque vero communibus contumeliam refutabimus. Est minor injuria, quam queri magis quam exsequi possumus, quam leges quoque nulla dignam vindicta putaverunt. Hune affectum movet humilitas animi contrahentis se ob factum dictumque inhonorificum. Ille me hodie non admisit, quum alios admitteret : sermonem meum aut superbe aversatus est, aut palain risit : et non in medio me lecto, sed imo collocavit ; et alia hujus notæ. Quæ quid vocem, nisi querelas nauseantis animi, in quas fere delicati et felices incidunt ? non vacat emm hæc notare, cui pejora instant. Nimio otio ingénia natura infirma et muliebria, et inopia veræ injuriæ.lascivientia, bis commoventur, quorum pars major constat vitiointerpretan tis. Itaque nec prudentiæ quidquam in se esse, nec fiduciæ ostendit, qui contumelia afficitur : non dubie enim contemptum se judicat : et hic morsus non sine quadam humilitate animi evenit, supprimentis se ac descendentis. Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam