Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/38

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

3/, DE CONSTANTIN SAPIENTIS.

novit : nullique tantum de se licere renuntiat sibi : et omnes has quas non miserias animorum, sed molestias dixerim, non vincit, sed ne sentit quidem. Alia sunt quæ sapientem feriunt, etiamsi non pervertunt : ut dolor corporis, et débilitas, aut amicorum liberorumque amissio, et patriæ bello flagrantis calamitas. Hæc non nego sentire sapientem : nec enim lapidis illi duritiam ferrive asserimus ; nulla virtus est, quæ non sentias, perpeti.

XI. Quid ergo est ? Quosdam ictus recipit : sed receptos evincit, sanat, et comprimit ; hæc vero minora ne sentit quidem, necadversus ea solita ilia virtute utitur dura tolerandi : sed aut non annotât, aut digna risu putat. Præterea, quum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant, et maie félicitatem ferentes : habet quo istum affectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem omnium, animi sanitatem, magnitudinemque.Ilia quidquidhujusmodi est, transcurrit, ut vanassomniorum species, visusque nocturnos, nihil habentes solidi atque veri. Simul illud cogitât, omnes inferiores esse, quam ut illis audacia sit tanto excelsiora despicere. Contumelia a contemptu dicta est, quia nemo, nisi quem contempsit, tali injuria notât ; nemo autem majorent melioremque contemnit, etiamsi facit aliquid quod contemnentes soient. Nam et pueri os parentum feriunt, et