Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/44

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

4o DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

Scit sapiens, omnes hos, qui togati purpuratique incedunt, valentes coloratosque, maie sanos esse : quos non aliter videt, quam ægros intempérantes. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus*medentem, et quo animo honores eorum nihiU > æstimat, eodem parum honorifice facta. Quemadmodum non placet sibi, si ilium mendicus coluerit, nec contumeliam judicabit, si illi homo plebis ultimæ salutanti mutuam salutationem non reddiderit : sic nec se suspiciet quidem, si ilium multi divites suspexerint ; scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse ; illi enim exiguo, hi multo egent. Et rursum non tangetur, si ilium rex Medorum, Attalusve Asiæ, sakitantem silentio ac vultu arroganti transierit ; scit statum ejus non magis habere quidquam invidendum, quam ejus tmi in magna familia cura obtigit ægros insanosque compescere. Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur, nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernæ pessimorum servorum turba refertæ sunt ? non, ut puto : quid enim is boni habet, sub quo nerno nisi malus est ? Ergo uthujus humanitatem inhumanitatemque negligit, ita et regis. Habessub teParthos, Medos, et Bactrianos : sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed postremos, sed vénales, sed novum aucupantes dominium.