Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/50

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
47
documents et notes sur le velay

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia ipse vidit et audivit quod dictus dominus Poncius, postquam dictum castrum fuit sibi redditum per dictum dominum episcopum, dictus dominus Poncius venit cum dicto domino episcopo ad ecclesiam Sancti Juliani de Captolio et ibi dixit in presencia multorum dictus dominus Poncius de Captolio : Domini, sciatis quod dominus episcopus Aniciensis qui ibi est reddidit michi castrum de Captolio cum omnibus suis pertinenciis sub hac tamen condicione, quod si contingat me mori absque herede masculo ex meo corpore procreato, quod predictum castrum de Captolio cum omnibus suis pertinenciis et tota terra ei inherenti sit ecclesie Aniciensi perpetuo.

Item super octavo capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixit.

Item super nono capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super undecimo capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod ipse vidit et audivit quod magister Arnaldus, qui nunc est de ordine Predicatorum, fecit ad requisitionem dicti domini episcopi et de consensu dicti domini Poncii notam, et eciam ipse dominus Poncius tunc temporis juravit servare et atendere convencionem predictam et contra non venire.

Requisitus ubi fuit facta dicta nota, dixit quod in chesia in camera inferiori ubi est fornellus.

Super ultimo requisitus, dixit famam esse de omnibus que supra deposuit et eciam quod dicta nota fuit subrepta.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quando aliquis subtraxit aliquam rem et dicitur quod subtraxit.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia vel hodio, amore vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Pons André.

Poncius Andreas, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit quod bene sunt quadraginta anni elapsi et plus, ut sibi videtur, quod ipse audivit dici quod dominus Poncius de Captolio et domina Agnes, mater sua, interfecerant seu interfici fecerant quendam hominem et quandam mulierem in civitate Anicii, et tunc temporis ipse vidit et audivit, ut dixit,