Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/55

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
52
mémoires

suis pertinenciis pro domino Bernardo, condam episcopo Aniciensi, bene sunt xl anni, ut sibi videtur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia dicebatur tunc comuniter a gentibus terre.

Item super sexto et septimo capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Super octavo capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixit in primo et secundo capitulis.

Item super nono capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super decimo capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Super undecimo et duodecimo capitulis requisitus, dixit se audivisse dici ab Ugone Penthecosta quod de convencione supra in titulis prioribus contenta fuit facta quedam littera, et quod dicta littera fuit sigillata de xiii vel xiiii sigilis amicorum dicti domini Poncii.

Item super xiiio capitulo requisitus, dixit idem quod in primo et secundo capitulis et nichil plus.

Item super xiiiio capitulo requisitus, dixit de convencione et reddicione ut supra in primo et secundo capitulis dixit, de confessione autem et in possessionem missione dixit se nichil scire.

Item super xvo et xvio capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xviio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipso vidit et audivit pluries quod homines castrorum de Monte-Usto et de Monte-Viridi et mandamentorum et tenementorum dictorum castrorum veniebant ad castrum de Captolio et ibi faciebant et recipiebant jus, et adhuc hodie faciunt.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit famam esse de hiis de quibus supra deposuit.

Requisitus quid est fama, dixit ut supra.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore, doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Guillaume Pictavini.

Guillermus Pictavini, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit se vidisse et audivisse, quadraginta anni vel xlv sunt, ut sibi videtur, cum dominus B., episcopus tunc Aniciensis, et dominus Poncius de Captolio cum