Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/58

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
55
documents et notes sur le velay

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod ecclesiam.

Item requisitus si prece, precio, gracia, amore, timore, doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Guillaume Imbert, de Chapteuil.

Guillermus Ymberti de Captolio, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit se nichil scire nisi quia ita audivit dici, ut in eo continetur, hoc salvo quod vidit et audivit, ut dixit, bene sunt xl anni et plus, dominum B., condam episcopum Aniciensem, ante castrum de Captolio expugnantem dictum castrum ; nescit tamen si cepit dictum castrum, sed audivit dici, ut dixit, quod illud cepit.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo, aliter dixit si nescire.

Requisitus quid est fama, dixit quod auzir dire.

Item super quarto capitulo requisitus, dixit se nichil scire nisi quia audivit dici a pluribus ut in eodem capitulo continetur.

Item super quinto capitulo requisitus, dixit se nichil scire nisi quia audivit dici, ut dixit, ut in eo continetur.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super septimo et octavo et nono et decimo capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit se nichil scire, nisi quia ita audivit dici a Guillermo de Prada ut in ipsis capitulis continetur.

Item super xiiio et xiiiio et xvo capitulis requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixerat.

Item super xvio capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xviio capitulo requisitus, dixit se ita audivisse dici ut in ipso capitulo continetur : aliter dixit se nescire quia non fuit in dictis finibus.

Super xviiio capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra deposuit.


Déposition de Pierre César, homme de loi.

Dominus Petrus Cesari, jupisperitus, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit quod dominus B., bone memorie, condam Aniciensis episco-