Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/60

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
57
documents et notes sur le velay

Item super xviio capitulo requisitus, dixit se nichil scire nisi quod audivit dici a dicto domino Poncio quod fortalicia de Monte Viridi et de Monte Usto et de Vilari erant de pertinenciis dicti castri de Captolio.

Item super ultimo capitulo requisitus, dixit famam esse de hiis que supra deposuit.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece, precio, gracia, hodio vel timore, doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de frère Arnaud Bonnet, dominicain.

Frater Arnaldus Boneti, de ordine Predicatorum, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit se nichil scire nisi quia ita audivit dici a quibusdam.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit se nichil scire, nisi quia ita audivit dici ut in eo continetur a fratre Guillelmo de Monte Viridi, de ordine Fratrum Minorum, et a quibusdam aliis de quorum omnium nomibus dixit se non recordari.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit se nichil scire nisi quia audivit dici a pluribus ut in eo continetur.

Item super quarto capitulo requisitus, dixit se nihil scire nisi per auditum, quia ita audivit dici ut in eo continetur.

Item super quinto capitulo requisitus, dixit esse famam de contentis in dicto capitulo.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod major pars populi dicit.

Item requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod apud Anicium inter laycos et clericos ipsius civitatis Aniciensis.

Item super sexto capitulo et septimo et octavo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super nono capitulo requisitus, dixit se audivisse dici quod dictus dominus episcopus dictum castrum reddidit dicto domino Poncio : de aliis in capitulo contentis, dixit se nichil aliud scire.

Item super decimo capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit se nichil scire, nisi quia ita audivit dici ut in eis continetur.

Item super xiiio capitulo et xiiiio dixit se nichil aliud scire quam supra dixit.