Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/70

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
67
documents et notes sur le velay

Item super septimo, octavo, nono et decimo capitulis requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixit in primo capitulo.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit esse famam de contentis in eis, aliter dixit se nichil scire.

Requisitus quid est fama, respondit ut supra in primo capitulo.

Item super xiiio et xiiiio capitulis requisitus, dixit ut supra in primo capitulo et nichil plus.

Item super xvo capitulo requisitus, dixit famam esse quod dominus Poncius de Glavenacio, canonicus Aniciensis, abbas tunc Sancti Petri, dictam literam seu cartam subtraxit et eam reddidit dicto domino Poncio de Captolio.

Requisitus de fama, respondit ut supra in primo capitulo.

Requisitus a quo tempore citra dicta fama habuit ortum, dixit quod bene sunt viginti anni et a viginti annis citra habuit ortum dicta fama et fuit fama in civitate Anicii et inter gentes ipsius civitatis.

Item super xvio et xviio capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixerat.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore, doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Pons Champclause, de Montvert.

Poncius Chamclausa, de Monte viridi, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit quod bene sunt xi anni elapssi et plus, ut sibi videtur, quod ipse vidit et audivit, ut dixit, quod dominus B., condam episcopus Aniciensis, venit ad castrum de Captolio cum magno exercitu, et erat circa introytum messium, de die tamen non recordatur, et cepit per vim castrum de Captolio.

Requisitus qua de causa cepit dictum castrum, dixit quod ex eo, ut dicebatur, quia gentes domini Poncii de Captolio interfecerant apud Anicium, ut dicebatur, quendam hominem, et propter multa alia maleficia que dicebantur comisisse dicte gentes dicti domini Poncii.

Requisitus quanto tempore tenuit dicum castrum dictus dominus episcopus, dixit quod per sex vel septem annos ut sibi videtur.