Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/72

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
69
documents et notes sur le velay

Item super sexto capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod vidit et audivit et presens fuit, quod dominus episcopus predictus, quum reddidit dictum castrum de Captolio et claves dicti castri dicto domino Poncio de Captolio, obsculatus fuit eundem dominum Poncium.

Requisitus in quo loco fuit datum dictum obsculum, dixit quod in castro de Captolio infra burgum in platea.

Requisitus qui erant ibi presentes, dixit se non recordari.

Item super septimo, octavo, nono et decimo capitulis requisitus, dixit ut supra in primo capitulo et nichil plus.

Item super decimo capitulo requisitus, dixit quod ipse vidit et audivit predictum dominum Poncium de Captolio confitentem et dicentem ipsi tunc, qui loquitur, in absencia tamen dicti domini episcopi, quod ipse fecerat pactum cum dicto domino episcopo, quod si ipse decederet sine herede ex suo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum pertinenciis suis debebat reddire ad ecclesiam Aniciensem.

Requisitus ubi audivit ipsum dicentem dicta verba, dixit quod tam apud Captolium quam eciam apud Montem viridi (sic), quia ipse tunc, ut dixit, erat tunc baiulus de Monte viridi pro dicto domino Poncio.

Requisitus quantum tempus est quod audivit dictum dominum Poncium dicentem dicta verba, dixit quod bene sunt tres anni et a tribus annis citra.

Requisitus si aliqui alii erant presentes dum dictus dominus Poncius de Captolio confitebatur et dicebat dicta verba, dixit se non recordari.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit ita verum esse ut in eis continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse tunc vidit et tenuit dictam literam et eciam ivit cum Ugone Penthecosta, qui defferebat dictam literam, ad dominum Guigonem et dominum Artaudum de la Viieu et ad quendam alium dominum de Geres, de cujus nomine dixit se non recordari, et fecerunt dictam literam, in qua erant sex sigilla, sigillari tribus sigillis dictorum trium dominorum.

Requisitus quorum erant dicta sex sigilla quibus erat dicta litera sigillata, dixit quod unum erat dicti domini Poncii de Captolio domini de Captolio, alterum vicecomitis Podomiaci, aliud domini de Chalancono, aliud domini de Solomiaco, aliud domini de Guodeto, aliud domini episcopi predicti.

Requisitus qualiter scit quod dicta sigilla essent predictorum et quid in