Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/75

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
72
mémoires

mandamenta et tenementa tenebantur in feudum ab ecclesia Aniciensi.

Requisitus ubi vidit fieri dictam fidelitatem et dictum homagium per predictum dominum Poncium predictis episcopis, dixit quod in capitulo ecclesie Aniciensis, ubi similia fieri consueverunt.

De tempore requisitus, dixit quod de prima fidelitate sunt circa xxx anni et de secunda fidelitate sunt xxvi vel xxvii anni et de ultima sunt xv vel xvi anni.

Item super quarto capitulo requisitus, dixit ut in primo.

Item super quinto, sexto et septimo et octavo, nono, decimo, xio, xiio, xiiio, xiiiio, xvo, xvio, xviio et xviiio capitulis requisitus, dixit famam esse de contentis in eis ; aliter dixit se nichil scire.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos et a quo tempore citra habuit ortum dicta fama, respondit ut supra in primo capitulo.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de François Eles.

Dominus Franco Eles, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo ; aliter tamen nescit.

Requisitus quid est fama, dixit quod illud quod gens comuniter dicit.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in terra de Captolio et in civitate Anicii et in locis circumvicinis et inter gentes dictorum locorum.

Requisitus quando audivit primo istam famam, dixit quod bene sunt xx anni.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super tercio et quarto et quinto capitulis requisitus, dixit famam esse de contentis in eisdem capitulis.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos et a quo tempore citra audivit dictam famam, respondit et dixit ut supra in primo capitulo.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super septimo capitulo requisitus et eciam octavo, dixit famam esse de contentis in dictis capitulis, et requisitus quid est fama et ubi inter quos et a quo tempore citra audivit dictam famam, respondit et dixit ut supra in primo capitulo.