Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/28

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
25
documents et notes sur le velay

bat post mortem suam ecclesie Aniciensi, si ipse Poncius non haberet heredem ex suo corpore procreatum.

11o Item quod de predicta convencione confecta fuit litera quedam seu carta.

12o Item quod dicta litera seu carta multis sigillis exstitit sigillata.

13o item quod fama et vox comunis est et fuit de convencione predicta primo facta, redditione, que verbo sub pacto predicto extitit facta.

14o Item quod fama est et vox comunis et fuit de confessione et convencione reddicione atque in possessionem missione predictis apud castrum de Chaptolio factis.

15o Item quod fama et vox comunis est et fuit quod carta illa seu litera, que de convencione predicta fuit confecta, postmodum extitit subrepta.

16o Item quod dictus dominus Poncius de Chaptolio quoque dixit post predicta : si illi de ecclesia Aniciensi habent amicos similiter nos habemus amicos quibus jam recuperavimus cartam.

17o Item quod appellacione terre de Chaptolio continentur et olim continebantur castrum de Chaptolio cum burgo et mandamento suo et fortalicia de Monte usto et de Monte viridi, cum burgis suis, et feudum de Lardayrol et generaliter quidquid olim dictus Poncius obtinebat a Cruce vocata de Monte Roy et ab aqua Dorba Aniciensis dyocesis usque ad castra d’Aynac et de Servissas seu mandamenta ipsorum castrorum.

18o Item quod de predictis est vox et fama publica in dictis locis et in circum vicinis, protestans quod non astringit se ad omnia predicta probanda sed ad ea que sibi sufficient de premissis.


Procuration de Pons de Brion à Bertrand de Sereys.

Comparuit etiam dominus Bertrandus de Sererio, canonicus Aniciensis, procurator domini Poncii de Brione, militis, nomine procuratorio ejusdem et ad faciendum fidem sue procurationis produxit quoddam publicum instrumentum confectum manu Petri de Sancto Floro notarii cujus tenor talis est :

In nomine Domini, Amen. Anno Incarnacionis ejusdem millesimo ducentesimo octuagesimo quinto videlicet octavo Idus mensis aprilis, pontificatus Sanctissimi Patris Domini Honorii Papæ quarti anno primo, notum sit universis quod in presencia mei infrascripti notarii et testium subscriptorum, nobilis vir dominus Poncius de Brione, miles, fecit, consti-