Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/33

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
30
mémoires

et allis rebus predictis, et in petitione predicta asseratur dominum episcopum possidere predicta. Quamquam lis mota non videretur, tamen negari non potest quin ex veris similibus causis moveri timeatur in presenti per ea qua actitata sunt racione peticionis predicte in curia prelibata, et sic cum lis mota sit super predictis vel moveri timeatur in presenti, dicit dictam receptionem testium dictorum non esse faciendam in formam a dicto domino episcopo petitam potissime cum circa inevidenti cesset. Quare jura concedunt hujusmodi receptionem faciendam, lite non contestata, scilicet quia non est in potestate rei quando conveniatur. Cum ergo lis moveatur vel moveri timeatur, in presenti ut dictum est, cessat dicta causa ; quare per consequens locum receptio non habebit.

Item et alia ratione dicit dictam receptionem dictorum testium non esse faciendam, cum jura dicant quia admiti non debet quis ad probandum quod probatum non prodest. Nam quanquam probaretur per dictum dominum episcopum convencionem in articulis suis contentam factam fuisse, quod tam verum non est, non prodest ei, nec jus attribueret ei aliquod, cum talis convencio nullum robur de jure obtineat firmitatis ; ymo certissime nulla est ipso jure cum de sua hereditate nullus pascisci possit, potissime cum eo tempore, quo dicta convencio proponitur esse facta, pater dicti domini Poncii de Chaptolio condam viveret, ad quem jus et proprietas dictorum castrorum et rerum aliarum in articulis contentarum tunc temporis pertinebat. Nec proponitur in articulis consensum dicti patris in convencione predicta intervenisse, et sic ex predictis concluditur quod convencio predicta, quamquam probaretur esse facta, quod verum non est, nullam efficaciam de jure haberet et sic intentionem dicti domini episcopi non juvaret. Offerens se paratum probare illa que sibi sufficient de premissis in quantum in facto persistunt, petens se admitti instanter, petens sibi fieri super contentis in dicta cedula quod justitia suadebit.

Et dictus procurator dixit sufficienter esse responsum et hostenssum de jure, quare non obstantibus per predictum dominum Poncium propositis et redditis, est procedendum ad suplicata et petita supra per predictum dominum episcopum.

Et dictus dominus judex assignavit horam partibus predictis hodie in nonis ad procedendum super predictis prout fuerit racionis, volens interim super predictis deliberare.

Qua hora comparuit dictus Guillermus Arnaldi nomine quo supra.

Comparuit etiam predictus dominus Poncius de Guodeto, miles, et dictus dominus judex, non obstantibus propositis supra per predictum domi-