Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/36

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
33
documents et notes sur le velay

quod ipse audivit dici : quod cum quidam homo de Captolio cum uxore sua mutassent domicilium suum de Captolio ad civitatem Aniciensem et dominus Poncius de Chaptolio, qui tunc scutifer erat, cum domina Agnete matre sua requisivissent tam dictum hominem, cujus nomen ignorat, quam dominum epicopum Aniciensem scilicet dominum B. ut dictum hominem reddire faceret apud Captolium et hoc facere nollet, venerunt quadam nocte, ut audivit dici, tam dictus dominus Poncius quam domina Agnes mater sua, cum quibusdam aliis ad civitatem Aniciensem et dictum hominem et uxorem suam interfecerunt, ut audivit dici ; quo facto dictus dominus episcopus cum magno exercitu ivit apud Captolium, in quo exercitu ipse tunc qui loquitur fuit presens, et ibat cum patre suo qui cum armis ibi erat, et vidit tunc temporis quod dictus dominus episcopus cepit dictum castrum et eum munivit de gentibus suis et dictum Poncium de Captolio captum adduxit, ut ipse qui loquitur vidit, apud Anicium, et tenuit eum captum duobus vel tribus diebus ut sibi videtur, et postea eum liberavit a carcere et tenuit eum ad raubas suas bene per decem annos, ut sibi videtur, et per dictum tempus decem annorum dictum castrum cum pertinenciis suis.

Item dixit quod postea elapssis dictis decem annis vel circa, cum dictus dominus Poncius cum amicis suis pluries requisivisset dictum dominum episcopum ut sibi redderet dictum castrum cum pertinenciis, ipso qui loquitur presente et vidente, tandem dictus dominus episcopus dixit quod non redderet sibi dictum castrum quia comissum erat dicte Aniciensi ecclesie racione excessuum predictorum, et tunc temporis ipso qui loquitur vidit una die de qua non recordatur quod dictus dominus Poncius dixit dicto domino episcopo in hospicio dicti domini episcopi apud Anicium in illa camera ubi est fornellus : Domine, reddatis michi terram meam et ego faciam vobis pactum, quod si decedam absque herede masculo ex meo corpore procreato quod castrum de Captolio cum pertinenciis suis et tota terra, que ad dictum castrum pertinebat, esset dicte ecclesie Aniciensis et si filiam haberem quod ecclesia eam maritaret.

Et tunc temporis ipse tunc vidit et audivit, ut dixit, quod dictus dominus episcopus tunc reddidit in dicto loco verbo dicto domino Poncio dictum castrum cum pertinenciis suis sub dicta condicione, et in crastinum dictus dominus episcopus, ut ipse qui loquitur vidit et audivit ut dixit, ivit ad castrum de Captolio una cum dicto domino Poncio de Captolio et iverunt secum dominus Poncius et dominus Guigo de Glavenas, dominus B. de Rochabaro et dominus Ugo de Salssac, dominus Maurinus de Sancto Bonito prepositus tunc Aniciensis, et ipse qui loquitur et plures alii de quorum

Tome II, 1881.
3