Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/38

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
35
documents et notes sur le velay

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia ipse vidit et audivit quod dictus dominus Poncius obsculatus fuit dictum dominum episcopum bis, semel in civitate Aniciensi primo cum fuit facta prima reddicio verbo, et alia in dicto castro de Captolio cum fuit facta reddicio in dicto castro reipsa et eciam donacio predicta.

Requisitus de tempore et presentibus, dixit ut supra in prima intencione.

Super septima intencione requisitus, dixit quod ipse vidit et audivit quod cum dictus dominus episcopus venisset ad dictum castrum de Captolio una cum dicto domino Poncio, dictus dominus Poncius dixit ibi in presencia plurimorum : Domini, sciatis quod dominus episcopus, qui hic est, reddit michi castrum de Captolio cum pertinenciis suis, sub hac conditione et convencione quod hoc castrum de Captolio cum pertinenciis suis sit et esse debeat ecclesie Aniciensi, si contingat me mori sine herede masculo ex meo corpore procreato, ita tamen quod si filiam habebam quod ecclesia teneater eam maritare.

Requisitus si dictus dominus episcopus erat ibi presens quando predicta confessio facta fuit per dictum dominum Poncium, dixit quod sic.

Requisitus ubi fuit facta confessio dicta, dixit quod in castro de Captolio juxta portam castri.

Requisitus de tempore, dixit quod bene sunt XXX anni vel XXXV ut sibi videtur.

Super octava intencione requisitus, dixit ut in prima dixerat et nichil plus.

Super nona intencione requisitus, dixit ut in prima dixerat et nichil plus.

Super undecima requisitus, dixit quod ipse audivit dici pluries quod de dicta convencione et donacione fuit facta quedam litera sigillata sex sigillis.

Requisitus de quo vellet quod haberet dictum castrum et dictam terram, dixit quod si dominus Poncius de Guodeto miles haberet jus in dicto castro et terra quod bene vellet quod ipse haberet dictum castrum et terram.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore vel instructus fert suum testimonium, dixit quod non.

Super aliis intencionibus non fuit requisitus quia nec productus.