Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/57

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
54
mémoires

Item super sexto capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit se vidisse et audivisse quod, dum dictus dominus episcopus reddidit castrum de Captolio apud Captolium dicto domino Poncio in plathea dicti castri, dictus dominus episcopus obsculatus fuit predictum dominum Poncium.

Item super septimo capitulo requisitus, dixit idem quod in primo capitulo dixerat et nichil plus.

Item super octavo capitulo requisitus, dixit ut in primo dixerat et nichil plus.

Item super nono capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra in primo capitulo dixerat.

Item super decimo capitulo dixit requisitus, quod ipse audivit dici a dicto domino Poncio bis vel ter in absencia tamen dicti domini episcopi quod terra de Capitolio debebat esse ecclesie Aniciensi, si ipse decederet absque herede ex suo corpore procreato.

Requisitus ubi audivit dictum dominum Poncium dicentem dicta verba, dixit quod apud Captolium et apud villam del Vilar et in aliis locis.

Item super undecimo et duodecimo capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xiiio capitulo requisitus, dixit famam esse in terra de Captolio et inter hommes dicte terre de hiis que continentur in dicto capitulo.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod comuniter dicitur per gentes.

Item super xiiiio capitulo requisitus, dixit famam esse de convencione et reddicione et confessione, sed de missione in possessionem dixit se nichil scire.

Super xvo capitulo requisitus dixit se nichil scire.

item super xvio capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xviio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipso vidit pluries hommes castrorum de Mente-Usto et de Monte-Viridi et tenementorum ipsorum castrorum venire ad assizias castri de Captolio et ibi facere jus et recipere et adhuc faciunt, et vidit dictum dominum Poncium defendentem erbas et paschua infra dictos terminos.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit esse famam de hiis de quibus supra deposuit, de aliis vero dixit se nichil scire.